{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 240-2","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 240-2","ref":"240-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/240-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/240-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/240-2.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"CAPUT II. De Cornibus, & Unguibus. ASSERTIO. Cornuae, & ungues sunt verae plantae, sicut etiam dentes. Prob. prima pars: Cornua crescunt, per intus susceptionem nutriuntur, ut patet experientia, & insuper quia cornua sunt ossea, cum in ipsis ossibus nascantur, & ideo insita videntur &c. Tandem cornua cava sunt, ut canna, penna, & nascuntur ab annulo, & orbiculo quodam umbilicali; consequentia vero ex dictis patet. Confirmatur In cornu Cervi videmus veram arborem, siquidem in ipso videtur Matrix quaedam, & summa radix cervini cornu, & tandem quia primae subulae emicant, tum princeps, & directus truncus producitur, qui in suos ramos dividitur, nempe ex illo inferum brachium, tum superum, & digiti nascuntur, desinitque in coronatam, vel palmatam apicem; ergo &c. ProSoogl Probatur secunda pars. Eodem modo ungues ejusdem sunt rationis cum cornibus, & ossibus; ergo &c. ant. patet; quia unguis videtur osseus, & corneus constans suo fibrarum plexu, & radice crescit, & nutritur per intus susceptionem, & consequentia pariter ex dictis infertur evidenter. Probatur tertia pars. Dentes crescunt, & nutriuntur crassiore succo, scilicet excremento nervorum; quapropter extremis nervis, & nervosis membranis obvolvuntur per nodum quendam umbilicarem, cui firmiter adhaerent, ita ut nisi nodus solvatur, vel succus, vel pabulum deficiat, dens nunquam arescit, sicut diximus de fructibus plantarum.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 240","label":"SECTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/240"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 241","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/241"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}