{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 241","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 241","ref":"241","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/241","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/241.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Hinc cadunt senibus dentes defectu pabuli, & infantibus, quia primi illorum dentes modicas radices agunt; ergo &c. Objic. 1. Cornua specialiter Cervorum singulis annis renascuntur, sed hoc non eveniret, si essent plantae cum, plantae non renascantur singulis annis; ergo &c. Resp. neg. min. Ille enim anniversarius interitus, reditusque non paucis plantis competit, quia exsiccantur fibrae, vel fibrarum nodi; quibus alimentum traducitur. Exemplum habemus in floribus, fructibus, & foliis; Quod autem nova succedunt, matrici residuae, & radici tribuendum est. Quapropter plantae quotannis germinant novos foetus, ut herbae &c. Objic. 2. In pluribus historiis legitur, hominibus dentes aureos fuisse, sed aurum non nutritur; ergo &c. Resp. neg. ant. Ad app. in primis dico, argumentum contra nos non militare, cum substineamus metalla vivere, & insuper negamus consequentiam; illae enim historiae fabulosae sunt, & a veritate alienae, cum aurum naturaliter non perficiatur nisi in fodinis. Contra. Dentes si viverent, viverent vita sensitiva, cum in dentibus sit dolor; ergo &c. Resp. neg. ant. Dolor enim dentium non est immediate in ipso dente, sed dolor ille, quem vulgo in dentibus sentimus, inest tenui membranae qae dentem cavum obducit; est enim perexigua cavitas in extreTom. IV extrema radice. Immo dentes in nonnullis animantibus radicem cavam habent, quod etiam multis plantis commune est; eam autem cavitatem membrana nervosa subit, & quasi vestit exquisita sentiendi facultate pollens, quae proinde facile affici potest, & dolorem tentire; hinc etiam si dens limetur, dolorem non sentit.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 240-2","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/240-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/240-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 242","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/242"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}