{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 253","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 253","ref":"253","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/253","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/253.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Prob. 2. Bruta conscia sunt suarum perceptionum; distinguunt enim sensibilia, quae in ipsorum organa agunt, ut in cane, aliisque observare licet; si igitur bruta habent organa idonea ad percipiendas ideas, & nervi quoque ex organis sensoriis ad cerebrum usque propagentur, & effectus respondeat in discernendis objectis, evidens signum est non esse omni cognitione destituta Prob. cons. Lex sensationum est, quod si fiat in organo sensorio ab objecto sensibili mutatio; fiat etiam in mente, quae existat sensatio, seu cognitio ejusdem motus. Prob. 3. In brutis est imaginatio, & memoria; inquit enim Augustinus: Memoriam habent pecudes, & aves, alias non cubilia, nidosque repeterent. Idque a posteriori ex actionibus brutorum colligitur; experientiam habemus in cane; si quis enim canis baculo aliquoties fuerit percussus, eum ad aspectum baculi elevati vociferari, ac fugere observamus; quoniam ideo vociferatur, & fugit, quia baculo percussus fuit: necesse est, ut idea baculi elevati reiuscitet ideam plagarum, ac inde orti doloris, consequenter anima canis facultate imaginandi gaudet. Similiter observamus canes dormientes voce, & motu corporis saepe signa somniorum inquietorum edere; igitur cum somnia vi imaginationis producantur, recte infertur Animam canis facultate imaginandi praeditam esse; atque si idea plagarum, & doloris inde percepti sit resuscitata, vociratur, fugit, & debet esse suarum perceptionum conscius, In nobis lex imaginationis rationem mechanicam in structura cerebri habet; Igitur cum in brutis eadem sit, ac in hominibus structura cerebri, ideo etiam debet esse imaginatio. Argumentum Analogiae hac in re plurimum valet. Sane omnia corpora mundi totalia easdem observant leges: omnia corpora in conflictu iisdem subjiciuntur legibus. Philosophi veteres & Scholastici Animabus Brutorum sine haesitatione imaginationem, & memoriam tribuerunt, quamvis in terminorum significatu non prorsus cum nobis consentiant, reproductionem idearum praeteritarum ad memoriam referentes, & fingendi, quam diximus, facultatem imaginationis nomine com pellentes. Imaginari enim nequeunt, quomodo belluae tam mira patrent, tantam esse in agendo solertiam ostendant citra rationis subsidium. Quomodo apes v. g.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 252","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/252"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 254","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/254"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}