{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 26","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 26","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/26.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Et transimigratio exercitus hujus filiorum Israel emnia loca Chananaeorum usque ad Sareptam, & transmigratio Jerusalem, quae in Bosphoro est, possidebitis Civitates Austri Adnotant autem Sareptam positum pro Tarphat, & esse Galliam; & Bosphorum pro Sepharad in Hispania. Hujus etiam sententiae est Guido Boderianus in Epist. ad Philippum Catholicum Regem. 3. Sententia contendit quoidam Nautas, Mercatoresque peregrinantes tempestate aliqua ventorum correptos in mari, cui non poterant resistere, fuisse abreptos ad has terras, atque ibidem naufragium fecisse, & cum penitus nudi essent, & omni auxilio destituti coacti sunt ibi habitare 4. Opinio contendit Noacchum, qui annos 350. vixerit post Diluvium sollicitum fuisse, ut Regiones illae Incolas acciperent, ipse enim per electionem coelestem restabilire debebat genus humanum, proindeque habuit etiam notitiam harum Regionum, ad quas haud difficilius illi fuit navigare, quam Italiae incolas dare, & venire ab extremo limite maris mediterranei ad Tvberim, & constituere suum Janiculum (si prosanae historiae verum dicunt) non fuit, inquam, illi difficilius a freto Gaditano navigare in novam Franciam, aut a promontorio viridi in Brasiliam, quam filiis suis adire Januam, aut Japan5. Est Edwardi Brerewoodi, qui contendit Americanos esse Isiaelitas, qui a Salmanazare captivi ducti fuerunt in Asiam, quod tamen negat Cl. Ugo GroPars II. Phyta. Grotius propter dissimilitudinem morum, quae reperitur inter Americanos, & Scythas. Caeterum nostra Sententia est Americam esse nostro continenti conjunctam, & ideo potuisse homines ad Americam usque pervenire, ut referunt Joseph a Costa, Ugo Grotius in dissertatione de Origine Gentium Americanarum, nec non Joannes de Laet in descriptione Indiae Occidentalis, item Georgius Ornius in tractatu de origine Gentium Americ.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 25","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/25"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 27","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/27"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}