{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 262","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 262","ref":"262","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/262","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/262.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Irrationale enim nullam positivam ideam exhibet, quae ad specierum differentiam requirenda est. Commodius itaque animal in terrestre volatile, & aquatile distingnemus; habita scilicet ratione loci, quo potissimum degunt, & ibi feruntur. Vocantur terrestria animalia, quae in terrae superficie degunt, & ex illis quadrupedia sunt quae pedibus quaternis incedunt, tum reptilia quae pedibus carentia humi rependo se movent. Quadrupedia pedum alternatione progrediuntur ad eum prorsus modum, quo aliae bestiae, quibus bini, vel quaterni plures sunt pedes. Ad id autem peragendum multa requiruntur: digiti, pedes, fibrae, crura; quae motus progressivi organum componunt, & quae inter se nervis, musculis, ligamentis, cartilaginibus membranis instructa sunt Pluribus in locis praedicti organi ossa per articulatio nem connectuntur; sphaerico scilicet unius capite in alterius sinu incluso. Fit itaque motus progressivus, dum alterum oncrum solo fixum & adhaerens manet, dum alterum antrorsum porrigitur, & emittitur; non enim semel, sed alternis vicibus oncra agitantur; adeo, ut dum animalia progrediuntur, musculi suas partes agant. Inter quadrupedes, aliae majores sunt, ut Equus, Ele phans, Camellus &c. aliae mediocres ut canes, Leo ovis byGoog ovis &c. aliae exiguae ut mus &c. inter ipsas ratione generationis alia sunt vivipera, alia ovipera. Vivipera sunt quae vivum, & perfectum animal pariunt, ut assignata in exemplis animalia. Ovipera autem dicuntur quae ovum edunt, ex quo animal postmodum foris exeluditur, ut Cocodryllus, rana, testudo terrestris & marina, ut supra; mirum quod cocodryllus tantum animal, quod passim ad 15. cubitos excrescit ex ovo, quod anserino majus non est, ortum ducat.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 261","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/261"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 263","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/263"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}