{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 263","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 263","ref":"263","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/263","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/263.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Lacertae sive illae virides, & majores, sive illae quae quasi stellis micantibus distinguuntur; actu complexa coeunt, & seminis commixtione propagantur. Testudo terrestris ova vitello instructa edit, quae ubi terra obstruit, excluduntur: marina autem ova sua in littore recondit. Serpentes quoque inter ovipera numerantur; qui eodem modo generant, ova scilicet edendo, hoc est perfectum semen, ex quo caloris opera novus serpens veluti pullus excluditur. Solent serpentes ova sua in fimo abscondere vel juxta reponere, quia nequeunt ut aves ovis incubare, ex quo deducitur, quod serpentes vere coeant, dum inter se implicati conspiciuntur. reptilia, quae pedibus Perfectione insecta superant quorum in primis percarent, & per terram serpunt, tinent varia serpentum genera. etenim semen habent, Serpentes generantur ex ovis, & tam arcte in coitu cohaerent, ut e longinquo unum corpus esse putetur cum duobus capitibus, ut Rhedi observavit; ideo ova emittunt, unde foetus accedente solis calore excluditur. Excipiuntur tamen viviperae quae vivum pariunt animal, falsum tamen est, quod de eorum generatione refert Plin. Hist. nat. lib. 5. cap. 16. viperam videlicet, mori dum parit. Mirabile est quod in insula Java serpentes quasi Boves, ut vocant, reperiantur tanta alvi capacitate, ut integros apros hauriant. ,quod Hoc quod observatur in Africa dignum est corpus serpentum in varia frustras dissectum in illis partibus se diutissime moveat, eo quia (praeter causam superius assignatam) eorum caro est multo compatior, unde fit ut spiritus animales non tam cito evanescant, & eadem de causa serpentes quoque per plures menses sine ullo cibo in vase clauso servantur.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 262","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/262"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 264","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/264"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}