{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 271","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 271","ref":"271","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/271","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/271.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"elephantem semel inclinatum non posse resurgere, eo quia artus rubustiores compacti, & inarticulati sunt, hinc recentiores Philosophi contendunt in cruribus elephantes non habere articulos. Variis nominibus Locustarum species in scripturis appellantur quae hic opus non est recensere; communiter tamen volunt dici a vorando, aut ab alarum strepitu, communiter tamen apud Latinos, & Philosophos distinguuntur ratione formae & coloris; praecipuae species sunt Bruchus, Attelabus, Ophiomacus; aliae sunt volucres, aliae quadrupedes, maxime generantur in Aegypto, in quo in tanta sunt multitudine ut paucis horis consument totius anni laborem & quidem non solo morsu, sed etiam contactu adurunt, saliva omnia perdunt, & saepe multo plus damni mortuae, quam vivae afferunt, & aliquando in tanta multitudine quod homines nequeant coelum nec terram videre hinc Deus ut Aegyptios puniret immisit Locustas: habetur Exodi 10. & apud Joel Judaeam devastasse, ac ipsas arbores decorticasse; quod & testatur Amos. Quamvis vix ullum sit animal humano generi perniciosius, tamen his quoque usus est: nempe in ci bum gentibus cessisse, referunt historiae: inquit Solinus; confines Mauritaniae certo tempore Locustas terrestres gignunt, ductasque salsugine in praesidium vitae existimant, & Plinius lib. 6. cap. 30. Pars quaedam Aethyopum Locustis tantum vivit, fumo, & sale duratis in annua alimenta & lib. 11. cap. 29. Parthis & hae in cibo gratae; quin imo in ipsa Graecia idem cibus fuit in usu, quod probare est obvium. In Aristophanis Acharnensibus, actus quarti Scena prima, Boetius rusticus inter venales cibos, quos fert Athenas in forum aliquid habere se dicitur. Sed & testimonium irrefragabile habemus apud S. Matt. 3.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 270","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/270"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 272","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/272"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}