{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 274","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 274","ref":"274","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/274","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/274.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"IV dibzy G Google tamen respondemus apes in leonis corpore fuisse repertas, non tamen ibi natas; quod autem dicitur inventas in cadavere leonis cum a foetore abhorrebant, respondetur cadaver vocari, quod potius erat corpus exsiccatum, atque arefactum, nam licet in Scripturis dicatur, quod Sampson reversus fuerit post dies &c. ut duceret Dalilam, & secessit ut videret cadaver illius leonis, ly post dies intelligitur post annum, haec enim est Phrasis Scripturae, sic Genesis4. in fine dierum idest in fine anni, & primo Regum primo ascendebat vir ille a diebus in dies, ut adoraret in Silo, idest annuatim, & eodem pacto ad Auctores referentes repertas apes fuisse in bovis cadavere, respondetur. Mirabilis est apum fortitudo, unde & earum similitudine saepe explicat fortitudinem Sacra Scriptura. Psalmo 108. David de hostibus suis: Circumdede runt me, ut apes; itaque ut mel suum tueantur non solum homines sed vastissima quaeque animalia infestis aculeis interimunt, unde inter poenas quas adultero imposuit Judaica gens haec una est ut nudus aestate per densam apum turbam transeat, & illarum aculeis corpus suum objiciat donec intumuerit, & postquam convaluerit iterum; imo saepius pro peccati gravitate poenam eandem subeat. Ita habetur cap. 34. Synagogae Buxtorfii. SEDe dubiis, & fabulosis Animalibus.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 273","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/273"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 275","label":"CAPUT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/275"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}