{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 282","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 282","ref":"282","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/282","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/282.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Prob. 1. Ex eo quod semper reperiuntur in locis quae sunt prope mari vel fluviis, in quibus etiam frequentes pisces vivi eruuntur; ergo &c. Prob. 2. Ova intra lapides possunt fęcundari, ergo Prob. ant. Vi extrinseci caloris possunt ova foecundari, & defacto foecundantur per extrinsecum calo rem, ut in oviperarum generatione; sed calor extrinsecus potest ita saxa temperate calefacere, ut ova intra saxa contenta maturentur, & foecundentur; ergo Prob. min. Solaris calor potest foecundare ova intra viscera terrae, & ideo infinita propemodum animalium multitudo in visceribus terrae reperiuntur; ergo &c. Confirmari hoc potest ex his, quae supra de insectis diximus, sicut etiam ex probatione quaestionis, in qua omnia animalia ex ovis nasci probavimus. Objic. 1. Ad ovorum faecundationem concurrere debet non solum moderatus calor, sed etiam humidum, quae propter in sterquilinio facile foecundantur, sed intra saxa non continetur humidum; ergo &c. Resp. neg. min. Saxa enim, & rupes abundant humido ob rivos perpetuos ex meatibus fluentes, & per subterraneas venas illuc derivato, consequenter possunt ova intra saxa foecundari, & animal generari. Contra: Pisces extra aquam vivere non possunt; sed intra saxa non est aqua; ergo &c. Resp. Imprimis argumentum immediate probare pisces in lapidibus non nasci; hoc enim tanquam indubitatum in praesenti supponimus, cum pluribus experientiis compertum sit, sed praecise quaeritur quo pacto ibi nascantur, & vivant, ideo dicimus quod non omnia, consequenter sufficit alimentum ut substententur, & crescant. Insuper quia de piscibus sermo est, dicimus ideo pisces humidum sufficienter per os sumere, ut conserventur. 4 Objic. 2.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 281","label":"SECTIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/281"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 283","label":"SECTIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/283"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}