{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 292","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 292","ref":"292","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/292","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/292.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Resp. neg. ant. Quamvis enim hoc ridiculum videatur his qui in naturae arcanis investigandis non sunt assueti; revera tamen ita contingere fateri opus est: quis enim negare potest tot insignes lapides repraesentantes Civitates integras, Imagines Crucifixi, Mariae Virginis effigies? Nonne in Basilica S. Petri Romae re peritur marmori impressa imago Virginis Lauretanae, & in Templo S. Georgii Venetiis alia Christi Cruci fixi, quae similis illi est de quo refert Cardanus existere Ticini in Monasterio Carthusianorum. Replicabis. Si Ossa illa a natura producta fuissent Philosophi invenissent modum, quo intra viscera terrae formantur, sed iste modus assignabilis non est; ergo &c. Resp. Observando latere in terrestribus visceribus intra saxorum montium hiatus terram quandam limoam, quam Margam Kelplerus cum Agricola nominat gypseae materiae mixtam, quae terra ubi per rimas montium nitrosum fluorem recepit fit ut illa veluti cortice quodam gypseo inducatur, qui uti cum tempore lapidescit, ita etiam Salenitri splendore, abedine sua os proxime aemulatur utpote candidum & rimosum. Si itaque intra terrae concavitates haec terra concavitatis rotundae locum invenerit, nascetur pila rotunda, quae discussa calvariam proxime aemulatur; Si matrix fuerit disposita sub forma faemoris humani, aut costae, aut alterius membri marga in ea contenta super affuso sale nitroso fluore faemur humanum minus majus, maximum, & prorsus Giganteum pro matricis magnitudine exprimet, atque haec sunt ossa ista, quae natura producit & passim ossa gigantum communi ho minum persuasione dicuntur, quae tamen si confregeris nulla in eis nec medulla, nec medullae fistulosus meatus reperitur, quod fieri deberet si hominum ossa forent, ita Kelplerus.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 291","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/291"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 293","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/293"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}