{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 293","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 293","ref":"293","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/293","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/293.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Quae omnia Ambrosinus confirmat, & ipse etiam Cesalpinus, qui c. 48. de metaliis, ait, Ossa autem e terra nasci, invenirique lapides osseos luculenter ostendit Theophrastus. Fodiuntur hodie prope oppidum S. Joannis in Valle Ainiossa lapidea ingentis staturae, unde putant fuisse ex Elephantibus ab Annibale ductis in Italiam. Extat humeri caput, aut coxendicis ejus magnitudinis, quam utraque ulna amplecti vix possit; apud me sunt fragmenta crurum intus spongiosa, exterius solida colore marmoris porphiritis nigriora, sonant ut marmor &c. Ac quemadmodum terra in utero suo omnis generis saxa, carbones, quos Lichanthraces vocant, lignum fossile, carnem terrae, quam margam vocant, ita & ossa suo modo generat, quos metallici jam Enortos, ossifragos, & Germanice a membris humanis, quae referunt Knochenstein vocantur, nam ut Hector Boeth. lib. de Lapid. dicit subinde costae, aut semoris humani, aut costarum, brachiorumque formae eruuntur, & in variis a Germaniae locis reperiuntur. Invenitur in Palatinatu non procul Spira; Item prope Heildelbergam, ac terram Saxoniae in Sibesice, caeterisque locis; crescit ad radices montium arenosorum, & magno saepe numero ex subterraneis eruuntur. Quaeres. Quomodo homines, & animalia in lapidibus figurari possint? Resp. Cum ista difficultas affinis sit antecedenti, & una ab alia dependeat in praesenti explicanda est. Fateor difficilis esse explicationis, sed prae oculis habendum est commune axioma: Non esse certa, & manifesta neganda eo, quia rationem reddere nesciamus Deus enim tradidit mundum disputationi hominum, & omnia naturae arcana nondum perfecte hominibus revelavit, nihilominus, ut quantum fieri potest explicetur; Praemittendum Hominem esse mundum Archetypum, in quo Deus partes omnes hujus universi compendio quodam colligavit, & ideo sicut homo propter Deum, ita corporalia omnia propter hominem, & animalia, & ideo sicut homo qui est propter Deum Dei refert imaginem, ita partes materiales Univers saepe hominis imaginem materialem referunt, sic Europa mulierem repraeientat, Italia cruri humano assimilatur, montes saepe hominum partes repraesentant, sic Scillaeum Promontorium Siciliae vultum humanum repraesentat. Mons Apennini, Camertensium hominem supine prostratum &c.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 292","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/292"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 294","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/294"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}