{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 297","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 297","ref":"297","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/297","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/297.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Cum itaque Vox & loquela pari passu non semper & ubique ambulent, dividam loquelae organa in ca quae voci, & spiritui efformandis, aliaque quae iisdem articulandis, & in varias formas mutandis, serviunt. Organa quidem vocis & spiritus communia sunt, eaque, vel remota, vel proxima: remota sunt omnia organa respirationi, & imprimis parti ejus, quae expiratio dicitur, famulantia, ut sunt, Pulmones, cum aspera arteria, & Bronchiis, Costae cum interjacentibus musculis, Diaphragma, & plerique Abdominis musculi, quae omnia in id conspirant, ut aer, non secus ac in follibus videmus modo per asperam arteriam in vesiculosum Pulmonum viscus trudatur, modo per eandem exprimatur, aliquando sonorus, aliquando non: ille Vocis nomine venit, hunc a spirando simpliciter spiritum sive halitum appello. Ex his recte consideratis organa utriusque, nec minus loquelae causam esse remotam puto, & ut Scholae loquuntur, sine qua non: licet enim aer non semper expiretur sonorus, Vox tamen & loquela arcte adeo cum respiratione cohaerent, ut nunquam absque ea inveniantur. De halitu nihil addo; est enim aer nullo modo affectus, qualem communiter per Os, naresve expirando emittimus; quare perquirendum quid illum, dum expiratur, sonorum reddat, seu quod idem est, quodnam proximum Vocis sit Organum. Nemo hactenus dubitavit id esse laryngem, seu asperae Arteriae caput ex cartilaginibus quibusdam sibi inarticularis compositum, & unanimiter creditur, Vocem efformari, aerem per laryngis rimam, solito plus coarctatam, expirando, exemplo desumpto a tibiis aliisque instrumentis pneumaticis, ubi aer sola canalis , quem transit, angustia sonorus fieri videtur.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 296","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/296"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 298","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/298"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}