{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 305","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 305","ref":"305","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/305","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/305.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Vulgares Philosophi credidere motus progressivi instrumenta in piscibus esse eorum pinnas, quae ad infimas ventri partes positae sunt utrinque binae, at his nequaquam verificari potest, primo quia parvitas pinnarum sufficiens non videtur ad velocem Piscium cursum, secundo quia in incessu recto piscium, pinnae manent immotae adhaerentque lateribus. Dicimus itaque causam effectivam motus progressivi Piscium esse caudam Piscium; est enim ad id munus instrumentum maxime accommodatum, cum habeat facilem inflexionem & extensionem cum insigni robore, & praeterea cauda extrema in latam amplitudinem explicari potest, & in angustam contrahi. Si enim cauda fuerit ad latus dextrum multum inflexa, & deinde subito, expansa prius extremitate extendatur, necesse est propter resistentiam aquae, quae retrorsum impellitur, Piscem antrorsum promoveri. Cauda autem statim atque est in rectum extensa contrahit suas pinnas, quo efficitur, ut dum ad partem sinistram incurvatur, & versus caput flectitur minus officiat motui in anteriora suscepto Praeterea cum cauda quae est ad dextram inflexa extenditur, dum corpus piscis antrorsum praemovet, illius caput ad sinistram detorquet, & corpus paulum flectit. Et eodem extensionis modo Cauda dum alternatim ad dexteram & sinistram detorquetur motum Piscis progressivum efficit. Quia vero ad latera alternatim fiunt in aqua caudae ictus, Piscis corpus nequit secundum lineam rectam impelli, sed necesse est illius caput vibrari, & modo dextram & modo sinistram deflecti, & describere lineam sinuosam qualem serpentes in suo incessu exhibent. Quanta sit vis caudae piscium ad impellendum corTom. IV. pus ex eorum patet velocitate, & potissimum ex saltu quo interdum Pisces extra aquam in aerem ad insignem altitudinem efferuntur.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 304","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/304"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 306","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/306"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}