{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 313","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 313","ref":"313","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/313","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/313.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"V sinister ramus per ventriculi superiora ad ephar excurremus, 5. Intestina vocant Physici longissimum illum tubum membranaceum, qui prout extenditur varia sortitur nomina. Qua parte attingit ventriculum, dicitur duodenum, deinde jejunum, tertio ilion, quarto colon, quinto cęcum quibus additur sexto loco rectum, cujus exitus anus est. Intestina haec omnia sunt annexa membranae, quae mesenterium appellatur, & e dorsi vertebris pendet; involyuntur autem intestina omento idest tenui membranae, in qua sunt multi sacculi adiposi, qui venas, & arterias complectuntur, 6. Renes in legione lumbari vertebris sunt affixi, & hoc munere funguntur, ut ex sanguine per arterias emulgentes accepto, urinam secernant, suntque instar spongiarum, in quibus mediis est cavitas, quae pelvis dici solet, & fere semper urina turget. Ex pelvi duorum renum vasa, quae ureteres dicuntur, urinam deferunt ad vesicam, ex qua per urethram demum ejicitur. Haec tum in maribus, tum in feminis non differunt, restat, ut membra utriusque sexus breyiter consideremus. Ubi primum de partibus generationis in viro agendum est, quarum primariae sunt, 1. Testes, qui substantia glandulosa, & alba constant, ad quam rami arteriae spermaticae sanguinem, & serum per nervorum cerebri animales spiritus deferunt. Praeparatur, & asservatur in illis semen, idest humor arteriosus, spiritibus animalibus refertus, seroPhysici sus, crassus, & albicans, cujus foecunditatem communiter deriyant a debita nervosorum spirituum quantitate, & vigore, nisi quod Leevvenhokius, dum microscopiis suis viva in semine animalcula deprehendisse sibi visus est, his potius fecunditatem attribuendam esse arbitretur Testes natura (1) formavit binos, ut in muneris, quod obeunt, necessitate alter in alterius languentis, aut deficientis suppetias veniat (2) protrusit viris extra abdomen, ut moderatus homini in Venerem sit Impetus, & (3) securitatis causa circumdedit membranoso sacculo, quod dicitur scrotum 2.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 312","label":"TRACTATUS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/312"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 314","label":"TRACTATUS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/314"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}