{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 326","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 326","ref":"326","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/326","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/326.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Primo quidem sanguis egreditur a corde per arterias; nam ad hoc satis est, quod motu systoles, ceu contractionis sanguis in arterias pellatur, atqui motu systoles, seu contractionis sanguis in arterias pellitur, ut constat ex arteriarum pulsu; (pulsus enim arteriarum nil aliud est quam impulsio, intrusio sanguinis in arterias per systolem, seu contractionem cordis;) ergo sanguis ex corde egreditur per arterias. Deinde vero sanguis eregreditur ad cor per venas; nam vel sanguis regreditur ad cor per arterias, vel nullo modo regreditur ad cor, vel denique regreditur per venas; atqui primum & secundum falsa sunt, falsum quidem est sanguinem regredi ad cor per arterias; nam per eam viam sanguis non regreditur ad cor, in qua valvulae sic disponuntur ut sanguinis regressum prohibeant; sed in arteriis valvulae sic disponuntur ut sanguinis regressum prohibeant, ut jam omnes Medici, & Chirurgi agnoscunt, & ipsa testatur experientia; ergo falsum est sanguinem regredi ad cor per arterias. Falsum est etiam sanguinem nullo modo regredi ad cor; nam sanguis, qui perpetuo intruditur in arterias sine ipsarum ruptura necessario regreditur ad cor; atqui sanguis perpetuo intruditur ad arterias sine ipsarum ruptura; ergo falsum est sanguinem nullo modo regredi ad cor; proindeque superest ut sanguis ad cor regrediatur per venas.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 325","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/325"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 327","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/327"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}