{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 36","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/36.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"CAPUT III. De Fossilibus. COSSILIA dicuntur corpora, quae ex terrae fodinis eruuntur, vel saltem secundum maximam partem, sola tamen Metallica sunt, quae fluunt, & liquescunt, & ideo fossilia dividuntur in Metallica, & non Metallica, in praesenti tamen de non metallicis agitur, quae & lapides dicuntur. Lapides appellantur illa fossilia, quae sunt dura, & friabilia, ideoque eorum particulae absque interveniente Mercurio immediate sunt connexae, ope tamen ignis quidam in calcem, vel pulverem redigi, alii vero liquari possunt. Liquati lapides priorem characterem exuunt, & in materiam vitream mutantur. Lapides alii sunt opaci, & ignobiles, quorum poros lux in recta linea penetrare nequit: generantur in primis ex aqua, & argilla, ac ex varii generis sabulis, quae mediantibus solis radiis concrescunt, & additione particularum ab externo venientium mechanice augeri videntur Alii pellucidi, & nobiles, quorum poros lux in recta linea penetrat, de quibus infra. Duo in dubium vertuntur circa lapides: primum an lapides minerales vivant: secundum an continuo fiant lapidum generationes. Circa primum praemittendum, nos in praesenti non loqui de Saxis, sed tantum de Lapidibus, ut est Marmor, Magnes &c.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 35","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/35"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 37","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/37"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}