{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 373","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 373","ref":"373","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/373","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/373.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"CENSATIO interna est, quae non dependet absolute ab organo exteriori, neque est ejusdem rationis cum illa. Ad sensationem internam reducuntur imaginatio, memoria intellectio, & omnes nostrarum passionum actus, de quibus ex professo speciali Tractatu in Ethica peragitur, omnes passionum actus ad appetitum sensitivum reducunt Peripatetici; verum quia nuper laudato loco, quaestionem hanc pertractabimus, ideo non est, ut hic immoremur; quamobrem ad alias sensationes quae restant explicandas progrediamur. Cum aliquando alimento indigeat corpus, molesta sensatione corpus afficitur cum ipsi cibus deficit. Priusquam affectionis hujus in animalibus causa afferatur falsum esse suppono chamaleones solo aere vivere, cum experientia compertum sit in eorum ventriculis ciborum reliquias inveniri. Fames est appetentia cibi correspondens molestae sensationi occasionem humoris digestivi in ventriculum agentis excitatae. Sitis est appetentia potus correspondens molestae sensationi in faucibus ratione siccitatis, aut punctionis excitatae. Dico correspondens &c. ut excludam appetentiam cibi, & potus in futurum, item illam, quae fit tantum ratione gustus. Interim hic rursus opus non videtur descriptione, quia sames, & sitis seipsas satis manifestant. Itaque famis causa non est sola deficientia cibi, nam partim oritur a contractione stomachi, partim a fluxu menstrui vellicantis, quod cum nullus sit cibus, qui in stomacho non vellicetur, ex quo postea Chilus forma tur, ideo cibus ad vitae conservationem quam maxime contribuit, ideo ipso deficiente molesta in nobis excitatur sensatio.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 372","label":"SECTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/372"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 374","label":"SECTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/374"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}