{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 374","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 374","ref":"374","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/374","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/374.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Definitur ergo fames cibi appetentia cum quadam ventriculi vellicatione, qua ratione autem id fiat observandum est, quod ventriculo cibi vacuo succus, seu liquor, qui ex arteriis in stomachum defluere solet, & qui ad cibos in eo diluendos inservit, nihil materiae reperiens, in qua vim suam exerceat, stomachi nervos commovet, & excitat, atque hic motus ad cerebrum usque delatus, famis sensum seu cibi appetentiam excitat. Est autem hic humor acidus & mordax, utpote ex utraque bile, flava nimirum, & acra proveniens, qui in stomachi fundum demissus non potest non membranas, ex quibus ventriculus constat, pungere. Sitim causant vel fauces aridae ob humiditatem ex iis expulsam, vel ardor ventriculi, vel salsedo lingua inhaerens. Potus nomine liquor omnis intelligitur, qui nec salsus, nec pinguis, nec plus aequo amarus est; pinguis enim non tam sitis ardorem extinguit, quam accendit, & salsus sicut & amarus sitim provocant, & Aesophagum moleste afficiunt. Sitis variis modis contingit, cibo sumpto, ob siccitatem scilicet, quae in eo reperitur, quae spongiae ad instar stomachi humiditatem recipit. Aut citra cibum, aut fauces multa bile, multoque calore ansent, aut salsuginis copia, vel vitio, quoniam tunc non tantum bibendi immaginatio subit, sed inordinatus deinde potus appetitus oritur, quo fit ut urina, acetum, aqua foetida a nonnullis interdum expetatur. Fames & sitis in animalibus datae sunt ne ipsa negligant, sed incitentur per illam ad sumendum nutrimentum, per hanc ad suppeditandam nutrimento vehiculum. Nam siccitas impedit nutritionem, eo quia per illam fibrae membranarum ac filamenta nervorum plus solito contrahuntur. CADe Somno; & Vigilia. COMNUS est quies sensuum externorum, seu cessatio eorum ab operatione ad spirituum jacturam restaurandam viresque recreandas, oportet autem ut hujusmodi cessatio fiat ex parte organorum aut spirituum, non autem defectu objecti, v. g. non dormiunt qui non vident defectu luminis. Quiescunt sensus externi ex eo quod spiritus, qui motum ab objecto ad sensum communem deferunt, deficiant in nervis, aut sequestrentur in substantia corticali cerebri.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 373","label":"SECTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/373"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 375","label":"SECTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/375"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}