{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 386","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 386","ref":"386","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/386","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/386.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"CAPUT De Olfactu. VICUT gustus in ore, ita olfactus in naribus sedem obtinuit, habetque magnam cum tactu affinitatem. Proprium olfactus objectum sunt Odores, de quibus in prima parte egimus. Inter animasia homo hebetioris esse odoratus existimatur, & imissos e corporibus halitus obtusius excipere. Hujus causa ex ipsius cerebri constructione petitur, quod cum spongiosum sit, multoque odore profundatur, odoris vim refundit, minusque ab illis afficitur hinc qui catarro laborant; aut alio supervacaneo humore, sępius nihil olfactu hauriunt. Non bene inter anatomicos convenit quodnam sit olfactus organum. Sunt qui in processibus ob figuram mammillaribus vocant, alii in ipsis naribus constituunt Dicuntur tamen processus mammillares duo quasi tubercula ipsius cerebri, in quo ejusdem substantiae ductus terminantur. Verum non videtur in his positum esse, eo quia sunt portio ipsius cerebri. In naribus igitur positum esse videtur, cum unusquisque experiatur affectionem in naribus sentire ab ipsis objectis odoriferis impressam. Ex his omnibus satis liquet olfactionem fieri per hoc, quod particulae odoriferae impingant in filamenta nervorum olfactoriorum per tunicas narium cavernulis interius obductam dispersa, eaque agitando etiam certum motum imprimant spiritibus dictos nervos perfluentibus, iisque mediantibus anima determinetur al formandam ideam de hoc, vel illo odore; prout dictum est de sensatione tactus, & Olfactus. Porro dum dico particulas odoriferas impingere ir filamenta nervorum, hoc non ita intelligo, ac si dictae particulae impingant omnes immediate in ejusmodi filamenta.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 385","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/385"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 387","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/387"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}