{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 387","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 387","ref":"387","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/387","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/387.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Videtur enim tam ad hanc, quam ad duas praecedentes sensationes sufficere, quod afficiantur organa in loco nervorum filamentis valde vicino, ex quo motus ab objectis impressus sat valide communicari queat dictis filamentis, maxime mediantibus membranis, quae passim tensae motum facilius deferunt. Differentia quam inter sapores ostendi, etiam fere inter odores observatur, manifestius autem inter illos percipiuntur odores acres, acidus, amarus, & dulcis, perfecte salsus, austerus, aut acerbus difficilius Unde dictae qualitates particulis crassioribus inhabitare videntur. Percipitur enim non adeo difficile aliquis odor ad salsedinem accedens in salibus volatilibus v. g. armoniaci volatilis, cornu cervi, ossium animalium, urinae &c. modo ab oleis utcumque sint purificati, alioquin nimius foetor odorem salsuginosum obtundet. Quia vero dicti odores saepe correspondent saporibus ejusdem corporis, hinc conjicere licet odores istos acidos &c. oriri ex consimili partium dispositione, ex quibus ejusdem nominis sapores producuntur hoc solo discrimine, quod particulae odoriferae ordinarie sint tenujores magisque volatiles: ex quo etiam fieri videtur quod Corpora maxime odorifera aliquan do sint minus sapida, ut observatur in multis aquis stillatitiis; quia verosimilius particulae illae a quibus odor, subtiliores sunt, quam, ut nervos sufficienter ad sensum gustus afficere possint. Vicissim plurima sunt corpora multum sapida, quae vix ullum odorem spirant; prout passim observatur in salibus fixis, sale communi, vitriolo, nitro &c. cujus ratio videtur quod illorum particulae crassiores sint, quam ut ad nervos olfactorios satis penetrare queant. Dantur quoque corpora, quae odorem emittunt admodum gratum, saporem vero gustui molestum, atque ingratum; uti sunt muscus, benzoin, balsamum de Peru, & plura alia: quod provenire potest, vel quia eędem particulae aliter nervos gustatorios, aliter olfactorios afficiunt; vel quia talia corpora constant particulis duplicis generis: quarum crassiores organa gustus ingrato, subtiliores organa odoratus grato modo titillant.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 386","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/386"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 388","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/388"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}