{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 396","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 396","ref":"396","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/396","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/396.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"quod Radii isti possunt incidere in aliud corpus, & ab eodem reflecti cum eadem modificatione, cum qua venerunt a corpore luminoso, quo casu repraesentabunt corpus illul luminosum ac si directe venissent ab eo ad oculum, quanquam in alio situ: uti fit, dum v. g. flamman candelae videmus in speculo. Quae ut melius intelligantur nonnulla dicenda sunt de Radio reflexo. Itaque Radius reflexus dicitur ille, qui a corpore in quol incidit repercutitur ut apparet in Figura 48., Radias C, D, E, videtur objectum C, in speculo A. Constat hic Radius duabus partibus; altera, quae ab objecto mittitur ad corpus reflectens, & vocatur Radius incidentiae, Altera quae a corpore reflectente transmittitur ad oculum, & Radius reflexionis appellatur. Sic Radii Reflexi C, D, E, pars C, D, est radus incidentiae. Pars D, E, Radius reflexionis. Corpora, quae radios reflectunt, debent constare partibus solidis, & aliquatenus esse opaca, quia in corpore nimis molli motus, sive impulsu globulorum suffocatui, Corpora autem Diaphana illis transitum concedunt, constat quidem Radios reflecti ab aqua, vitro, & similibus corporibus Diaphanis, sed hoc non fit nisi in quantum incidunt in pororum latera, adeoque in quantum dicta corpora aliquid de opacitate partici pant. Corpora Radios repercutientia sunt duplicis generis, Polita, seu Glabra, ut sunt specula, & aspera, seu scabra, uti sunt vulgares lapides, ligna &c. Radii visuales reflectuutur a corpore polito sub angulo aequali cum illo, sub quo incidunt; ut si inci dant sub angulo recto, seu perpendiculariter per ean dem lineam reflectuntur: si incidant oblique, refle ctuntur eadem obliquitate in partem oppositam; prGoo ut videre est in supradicta figura. In qua A repraesertat speculum reslectens, B. D. Radium perpendiculariter incidentem, qui per eandem viam reflectitur; ideoque apparet simplex C. D. E. exhibent radium reflexum, cujus pars C. D.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 395-2","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/395-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/395-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 397","label":"CAPUT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/397"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}