{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 413","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 413","ref":"413","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/413","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/413.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":") pupillae indirectum jaceat in lineis rectis AB linea instar puncti apparet, quia nullum punctum videri potest nisi quod in oculum radiat, cum igitur nullum punctum imeae AB praeter D ad oculum existentem in C indirectum jaceat, consequenter linea instar puncti videtur eadem ratione si superficies oculo directe opponatur, nec nisi una perimetri linea in cum radiare possit, instar lineae apparet, quia nonnisi unica perimetri linea in oculum radiare potest; si autem sphaera e longinquo visa circulus apparet, quia portio superficiei sphaerae, quam oculus in B videt, generatur, si arcus DE circa axem DC rotetur, sed arcus DE apparet ut recta DF; ergo portio superficiei sphaerae ab arcu descriptae apparet instar figurae, quae ratione rectae DF circa punctum D generatur (Vide Fig. 55. Hic tamen advertendum, quod si oculus sit in maxima distantia, non potest visibilium veras figuras videre, quia in illa distantia partes distinctae evanescunt, ut experientia patet; Hinc etiam est quod facies foeminarum e longinquo stantes apparent pulchrae, quae in vicina distantia ob aliquas deformitates displicent, & e longinquo deformitates illae evanescunt. Ex his omnibus colligitur, si lumen radians per foramen ingrediatur exhibebit figuram corporis luminosi; v. g. si luminosum S per exiguum foramen F in Cameram obscuram radiet, & lumen plano GH foramini parallello excipiatur erit ejus figura DE luminosae figurae S similis, & in majori distantia a foramine F major: ratio est quia singula puncta peripheriae per foramen F radiant, & faciunt conum S Q F & ideo si radii SF, QF, omnesque intermedii ultra foramen F continuentur lumen propagatum per cameram obscuram DFE itidem conus erit, consequenter si plano foramini paralello excipiatur figura luminis DE, erit circulus tanto quidem major, quo majori intervallo a vertice coni, hoc est a foramine F distet. (Vide Figuram 56.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 412","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/412"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 414","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/414"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}