{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 415","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 415","ref":"415","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/415","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/415.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Unde puncta quoque ex quibus radiant sublimiora apparere debent; jam cum manifestum sit puncta E, & C radiis sublimioribus spectari anterioribus; inde concludit puncta E, & C sublimiora apparere debere: enim vero cum demonstratio hujus, & reliquarum propositionum, ad quas demonstrandas axiomate hoc utitur Euclides multo evidentius ex antecedentibus deducantur, principiorum numerus sine necessitate non videtur multiplicandus praesertim cum ex nostra demonstratione una constet terminus, ad quem remotiora elevari possunt, dataque altitudine oculi partes, quae sublimiores apparere debent, facile determinentur; posset tamen axioma Euclidis eodem modo demonstrari, quo nos propositionem demonstravimus. Ex his constat ratio ob quam mare ad littora stantibus videatur attolli sensim versus medium; fieri tamen potest ut visibile D ad dextram vel sinistram positum oculo A in directum jacere videatur quia paralellae DB, & AH coire videntur; quapropter si oculus fuerit in puncto A in quo videntur coire, punctum D coincidere videbitur cum puncto H, ac per consequens etiam D apparebit in H in directum jacens oculo A, & eodem modo dico de visibile F versus sinistram situm oculo A in directum jacere videtur, ut in Fig. 58. Hinc etiam patet altitudinum majorum partes superiores BC videntur inclinatae, nam cum angulus A sit rectus, si oculo D agatur altitudini AB erit angulus ADE pariter rectus, adeoque amplitudo visus intra paralellarum ABDE intervallum continetur; cum autem paralellae sensim coire videantur ideoque puncta remotiora C, & B vertici propiora apparent inferioribus, & ideo B C pars superior inclinata videtur Hinc patet, quod templorum altorum frontispicia itemque turres in minori distantia videantur antrorsum inclinari; sed hoc dicimus in distantia minori quo minor enim fuerit spectatoris distantia a turri AD, eo celerius paralellarum intervallum coire videtur, unde vi demonstrationis phaenomenon pendet, uti in Fig. 59.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 414-2","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/414-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/414-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 416","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/416"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}