{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 419","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 419","ref":"419","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/419","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/419","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/419.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"In praesenti etiam oportet scire lucem nimiam visui officere; per radios enim plures clarius videtur objectum, quam per pauciores; Quoniam radii nimis fortiter in retinam agentes eam laedunt: Sciendum etiam, quod si objectum per pupillam ampliatam in oculum radiat, per plures radios videri, quam si radii per coarctatam ingrediantur: quibus positis dico quod qui oculis valent, illorum pupilla sufficienter coarctari, & ampliari, quia cum objecta clare videant debet eorum pupilla ampliari, & plures radios recipere esto non nimios; quorum autem pupilla nimis ampliata, nec satis coarctari potest hi in luce debiliori melius vident, quam in clariori. Quorum autem pupilla est nimis arcta, nec sufficienter ampliari potest, in luce clariori melius vident, quam in debiliori, ideoque diversi dantur gradus claritatis & obscuritatis; ita quoque limites coarctationis & ampliationis pupillae varii esse possunt, qui nimis vel sufficientes dicantur. Si distantia autem retinae ab humore crystallino nimis exigua fuerit, homo erit prestita; sicut si humor crystallinus fuerit non satis convexus: quod si retina ab humore crystallino nimis remota fuerit, aut humor crystallinus fuerit nimis convexus, tunc homo erit Myops, & ideo quoniam sphaericitas non minus crystallini humoris, quam ejus a retinae distantia gradus varios admittit, ideoque utrumque vitium gradus varios habet.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 418-2","label":"CAPUT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/418-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/418-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 420","label":"CAPUT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/420","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/420"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}