{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 427","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 427","ref":"427","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/427","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/427.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Dicimus si oculus sit in O, quod imaginem tui in singulis speculis sis visurus, & ratio etiam est, quia si ducantur radii a puncto ad peripheriam in ipso puncto centro omnes coalescent, & cum a centro ad peripheriam eadem sit distantia in omnibus speculis aequale videtur objectum ut in Fig. 69. Varias autem possumus Machinas construere, quibus objectum vel multiplicetur vel deformetur, sed ne taedio afficiamur eas describere praetermitto tantum observando, quod lumen per repetitas reflexiones minuitur, & ideo imagines remotiores, quae videntur per plures reflexiones consequenter videntur obscuriores vicinioribus. Jucundum etiam spectaculum praebent objecta, quae multiplicata unum exhibent continuum v. g. hortos, campos, & sylvas amplissimas, sicut apparent in Machinis catoptricis, vel speculis decem pedum item specula ad angulum rectum paulo majorem inclinata faciem intuenti monoculam sistunt; tres contra in eadem facie videbis oculos, nasos, & ora, dico si angulus fuerit recto paulo minor, sub minori angulo corpus, tuum videbis triceps; sub angulo, qui recto paulo major ad distantiam quatuor pedum capite truncatum, ad majorem distantiam manus sine corpore. Pro hujus paragraphi complemento oportet quendam alium speculi usum explicare, quatenus mediante speculo plano v. g. E possumus aititudinem accessibilem arboris v. g. AB metiri, quod tali pacto fieri potest. Speculo in C horizontaliter collocato tandiu ab eo recede donec apicem A in speculo intuearis, metire altitudinem oculi DE distantiam tuam a punto reflexionis EC, & distantiam arboris ab eadem. Quaeratur ad EC, CB, & ED quarta proportionalis AB dicimus hanc esse altitudinem arboris quaesitam ut in Et ratio est quoniam DE, & AB, ad EB perpenidiculares anguli B, & E recti sunt, adeoque aequales, quare cum etiam sit angulus ACBDCE; ent EC EDCB AB consequenter EC CBED AB ut ex dictis.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 426","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/426","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/426"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 428","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/428"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}