{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 439","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 439","ref":"439","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/439","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/439.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Lumen per ipsum transiens perinde propagatur ac si vitrum abesset, & si oblique obvertatur, lumen tamen refractum ejusdem manet intensitatis; Quibus praemissis dico, quod si radius ex medio tenujori in Diaphanum tenujus planam superficiem habens AB oblique incidit, distantia puncti radiantis CK minorem rationem habet ad distantiam puncti dispersus KG, quam sinus anguli refracti, ad sinum anguli inclinationis. Quod si tamen distant ia puncti refractionis a Catheto incidentiae K D, fuerit undecima, vel decima nona parte distantiae puncti radiantis CK, & in casu priore decima in posteriore centesima ejus pars sit adeo exigua, ut assignari nequeat, vel saltem contemni mereatur, erit C K ad KG ad sensum in ratione anguli refracti ad sinum anguli inclinationis, ut in fig. 77. Hinc est, quod oculo in medio densiore constituto objecta in rariore collocata, remotiora apparent, & ideo piscibus sub aqua natantibus remotiora apparent, quam sunt, quae extra aquam constituuntur. Lumen vero solare in foco lentis convexae, sive plano convexae, sive convexo- convexae valde intenditur quia uniuntur radii omnes per integram lentem dispersi in minus spatium, videlicet in foco lentium quapropter solares radii ope lentis convexae vel sphaerae collecti incendunt, & liquefaciunt, immo Dom. de Ischirnhausen lentem confecit causticam, ex qua radii solares collecti tantam vim habebant, ut lignum durum in aqua humectatum statim incenderet, & pariter aqua in vase parvo statim effervescere coepit, & metalla liquefieri cum eadem experientia. Observandum tamen, quod licet radii solares in lentem collecti mirabilem vim habeant, radii tamen corporis lunaris, per eadem vitra caustica collecti nullum caloris incrementum praebent, ut experimentum fecit idem citatus Dominus suo instrumento, cujus instrumenti diameter fuit trium, & quatuor pedum lentique majori A B addita est minor C D, quae radios ad punctum G tendentes in viciniori F colligit, adeoque magis unitorum vires intendit, ut in fig.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 438-2","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/438-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/438-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 440","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/440"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}