{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 469","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 469","ref":"469","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/469","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/469","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/469.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Quod si annulus super linea meridiana ita elevetur ut diametro AB eidem insistat, foraminulum vero A sit in axe mundano, hoc est sub angulo elevationis aequatoris supra horizontem elevatum radius solis per ipsum illapsus horas indicabit: quod facile patebit modo cogitemus Solem diebus aequinoctialibus describere peripheriam centrum in A habentem, reliquo autem tempore peripherias isti paralellas ut in SECTIO ULTIMA. De Horologiis nocturnis. CAPUT I. De Horologio Lunari. 2 VOROLOGIUM Lunare appellatur illud, quod ope luminis lunaris, vel umbrae in eodem ab indice projectae horas nocturnas indicet. Pro quibus sciendum Lunam in singulis diebus a novilunio, & plenilunio tardius ad eundem circulum horarium accedere, quam Sol tribus horae quadrantibus; ipso autem novilunii, & plenilumi die simul cum Sole in eodem constituitur, & si plenilunii die in partibus oppositis ejusdem circuli utrumque sydus reperiatur. Quoniam itaque umbra ad lumen Lunae ab indice projecta indicat horas ab appulsu Lunae ad meridianum computata (quas lunares appellare libet & factum † in aetatem lunae sit differentia inter hotam Lunarem, & Solarem; si hoc factum horae a Luna in horologio solari indicatae addas aggregatum erit hora Solaris quaesita. Pro constructione antem, immo, ut melius dicamus pro usu horologii Solaris tamquam Lunaris observetur hora quam umbra indicis in horologio solari ad splendorem Lunae indicat; Investigetur aetas Lunae ex calendario, & dies completi multiplicentur per2.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 468-2","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/468-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/468-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 470","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/470","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/470"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}