{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 476","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 476","ref":"476","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/476","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/476.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"Est Est enim observandum, & sciendum ad praesentis instrumenti usum, & demonstrationem, quod cum Stella polaris sit polo valde vicina, si eam per foramen G respicimus diameter instrumenti CB est in meridiano, ipsum vero instrumentum in plano aequinoctiali, quia radius ex Stella polari ad centrum ductus hoc est axi mundi est ad ipsum perpendicularis Quoniam adeo Stellae moventur per aequales angulus circa centrum instrumenti G aequalibus temporum intervallis, regula Stellam attingens abscindit distantiam Stellae horariam a meridiano. Quod si denticulum horae duodecimae ad diem mensis, vel locum Solis in Zodiaco adducas: numerus denticulorum, inter eum, & manubrium interceptus prodet horam Solarem, qua Stella post Solem ad meridianum accedit. Numerus adeo denticulorum inter longiorem & regulam, seu Stellam est numerus horarum Solarium a meridie vel media nocte elapsarum. Traditis igitur generalibus regulis, quibus tum Solaria, tum Lunaria, cum syderea horologia conficiuntur, nec non modis, quibus in variis corporum superficiebus delineari possunt, nobis satis sit ipsam compendiose attigisse, & Philosophiae nostrae, quam par fuit, addidisse. ELEN","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 472","label":"CAPUT ULTIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/472","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/472"},"next":null,"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}