{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 49","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/49.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"In primis ex communi Philosophorum dicto: in sale sunt omnia. Sal est semen omnium mixtorum; ergo etiam mineralium, quod ex eo quam maxime comprobatur, quod quidquid resolvitur in sal, sulphur, & mercurium resolvitur. Eademque ratione omnia metalla effervescunt affusione aquarum stygiarum, quibus resolvuntur. Signum ergo est, quod in illis multum habetur Alkali, & sulphuris; quin imo ex hoc attenditur diversitas metallorum, nam juxta diversam structuram, & elementorum mutationem diversa consurgunt metalla: hac de causa, omnia quae sulphure mercuriali, & salino Alkali abundant, affinitatem cum metallis habent, hinc sal illis substantiam praestat, & sulphur colorem. Objic. In tantum sal est metallorum materia, quia maxima gaudet faecunditate; sed haec ratio est nulla, cum loca omnia, quae sale abundant sterilia sint; ergo Resp. neg. min. Ad probationem neg. cons. In tantum enim loca illa sterilia sunt, quia ob nimiam abundantiam & virtutis attractivae efficaciam omnia in se convertere conantur, deinde plures plantas saecundare non valet, sed tantum productioni similium intentus spectatur, at in sua libertate relictus omnia vivificat, omnia nutrit, atque conservat: hujus signum evidens est, quod, ut solum messe peracta fructuosum fiat, per unum, aut duos annos quiescere oportet, cujus rei ratio est, quia cum praesenti anno segetes magnam salinae pinguedinis portionem attraxerint agros ob salinae pinguedinis inopiam sterilescere necesse est, quapropter ut ipsis restauretur quod Tomo IV enod ablatum est, in quiete relinquntur, ut vel ex stuparum combustarum cineribus, vel ex imbribus, atque subterraneis halitibus sufsicientem salium copiam resumant.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 48","label":"SECTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/48"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 50","label":"SECTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/50"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}