{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 61","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/61.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Observandum tamen est, quod non semper directe versus polos telluris spectet, sed pro diversitate loci, & temporis aliquantulum ad Occasum, aut Orientem declinet. Vis attractiva, qua vel aliam magnetem, vel serrum ad se trahere videtur, alterum Phaenomenum est, nec enim major ratio videtur, cur magnes trahat ferrum quam ferrum magnetem: ferrum siquidem magnes est imperfectus. Hoc igitur fieri posse videtur per circularis materiae pulsionem, adeo ut quo major accedat illius copia, & circa magnetem rotetur, eo magis vis illa attractiva proinde magnes ferro munitus est efficacior, ut ab illo majora suspendi possint pondera. Cum vis magnetis, qua se ad polum vertit, maxime in Pyxide nautica conspiciatur superfluum non erit nonnulla de ejus forma, & inventione recensere. Pyxidem nauticam ita describit Levinus Lemnius de occultis Naturae mirachlis cap. 4. pagin. 492. subest Pyxideculae rotula quaedam versatilis, papuracea, plana, circinatae rotunditatis, tenui ac bipartito ferramento suffulta, in cujus centro, seu medio turricula aenea acuminata (nam ferrum rei effectum eo loco impediret) affixa est, quae stylo, aut cuspidi acutissimo insistit, eoque hinc inde in aequilibrio volvitur, atque ubi conquiescit pars illa, quae lilii imagine inscripta est, & in quam ferramentum magnete confricatum desinit, stabiliter septentrioni obvertitur, Polumque Arcticum respectat, quocumque etiam contorto clavo navis impellitur. Producuntur autem in hujus rotulae circulo ad circumferentiam aequali distantia duae, & triginta lineae, quae & ventos, & coeli cardines designant, terraeque ac maris spatia portubus distincta commonstrant, ac numeratis revolutis clepsydris, quantum itineris emensum sit, & quid emetiendum, quantoque intervallo a loco, quo properant absint, exactissime dinumerant, ac metiuntur. Cui pyxidi crassa Minerva initio elaboratae, facile deinceps fuit aliquid addere, perfectioremque normae rationem excogitare. Declinationes magnetis variae observatae fuerunt ab aliquot viris curiosis annotatae, inter quos praetermittendi non sunt in Gallia M.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 60","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/60"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 62","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/62"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}