{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 63-2","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 63-2","ref":"63-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/63-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/63-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/63-2.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"Sed parum quoque in hoc argumento praesidii. Tantum enim abest, ut per versoriam pyxis nautica intelligenda sit, ut potius denotet funem, quo velum vertitur. Patet id ex ejusdem Plauti Epidico, ubi haec habentur. Vtcunque in alto ventus est Epidice, eximo velum vertitur. In quae verba Turnebus lib. 2. Adversar. cap. 4. ita scribit: Recte ex imo. Sic enim ima pars veli hoc est imus angulus intelligitur, vel funis, quo velum tenditur. Quem finem etiam navis pedem dicunt, & quidem tam dextrum, quam finistrum. Alii volunt hunc usum magnetis ex China Europae primum innotuisse per Paulum Marcum Venetum; sed & hoc fundamento caret, sicut id, quod refert Vascus de Gama in detectione Promontorii Bonae spei in naves quasdam Barbarorum incidisse, quibus acus esset usus: Nam qui in China suerunt, & in India Orientali nullam invenerunt cognitionem pyxidis apud illas nationes. Communis itaque sententia est detectum insignem hunc usum circa Annum Christi esse MCCC.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 63","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/63"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 64","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/64"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}