{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 70","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/70.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"leniter linguam lambunt, nec valent ejus nervos acumine pungere cum aqua sit omnium salium genere destituta, dum tamen salibus conjungitur pro eorum varietate saporem in nobis excitat. VI. Aqua facillime putrescit, ut videre est in paludibus, aquisque restagnantibus, atque in aqua in vase servata: hoc autem contingit, quando non est pura, sed mixta, quia experimento constat aquam distillatam sine putrefactione diutissime servari, idemque experimur in aqua e Coelo delapsa in vase diligenter inclusa. Duplici autem de causa in stagnis putrefit: primo propter solum saetente sulphure repletum, quo fit ut aqua accedente calore faetescat: secunda propter immunditias, quae in ea conjiciuntur. VII. Guttae decidentes sunt rotundae, hujus Phaeno meni non eandem reddunt Philosophi rationem. Quidam credunt id procedere, quia aere undequaque er aequo pressae, necessario aeris partes in rotundam fguram coguntur, quia omnes particulae aquae aequalite prementi aeri resistunt. Cartesius aquae particulas ne gat esse oblongas, & flexiles, sed rotundas, & leves. Borellus sibi persuadet aquae permixtam esse materiam viscidam, quae efficiat, ut guttae in orbem cogantur: Ocasione guttarum aquae loquendum foret de ipsius propria aquae figura, de quia in sequenti Cap. CADe Figura Aquae. IRCA aquae figuram varia extiterunt Philosophorum placita; Peripatetici enim aquam esse sphaericam contendunt, aliqui autem ex antiquis ipsam planam esse sustinuerunt.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 69","label":"FRACTATUS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/69"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 71","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/71"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}