{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 73","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/73.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Objic. 2. Cum aliquibus Peripateticis asserentibus aquam ab extrinseco sphaericam esse, unde aquae sphaericitatem violentiae externae potius quam aquae tribuunt, sic igitur argumentantur: Aqua fit sphaerica per sicci centactum, nullo enim minore tangere potest siccum, quam in puncto, ergo necesse est ut aqua refugiens contactum siccitatis in globum se conformet, & ita in puncto tangat: ergo &c. Resp. neg. ant. Ut enim advertit praestantissimus SchaUger exercitatione 105. de Argento vivo in aquis fuso, quod nibilominus in sphaeram se colligit; pariter gutta aquae in aere conglobatur in globum, & tamen gutta aquae humorem, & siccum non refugit. Insuper si aqua propter siccitatis contactum in globum, vel in sphaeram se conglobaret, tunc vel humor aquae ageret in siccitatem, vel siccitas ageret in humorem aquae; constat enim neutrum esse dicendum, cum humor & siccitas non sint etiam per Peripateticos qualitates activae, consequenter non pollent virtute se expellendi, quamvis revera dicere possimus argumentum in falso fundari supposito; dari videlicet hujusmodi qualitates: denique, vel siccitas aquam in sphaeram conglobare facit ipsam tangendo, vel non, si non, non potest in ipsam agere: corpora enim nonnisi per contactum operantur Objic. Aqua est ejusdem figurae cum terra, ergo sphaericae, & non conicae figurae. Resp. neg. antec. Quia aqua terram undequaque non ambit, nec est illi concentrica, nec aequaliter ejus partes distant a centro terrae, uti necesse esset ut sphaerica esset; cum ergo partes aquae aequaliter non distent a centro terrae, consequenter ejus figura est conica.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 72","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/72"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 74","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/74"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}