{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 74","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 74","ref":"74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/74.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"SECTIO II. De Mari. CAPUT I. De Aquarum receptaculis. CUM aqua inter terrae viscera, tanquam in vase contineatur, consequenter ejus receptacula examinare debemus, uti sunt Oceanus, lacus: fontes, & flumina; in praesenti tamen Cap. nedum, quae ad maximum aquarum receptaculum spectant explicanda assumimus, verum etiam quae ad flumina, fontes, lacus, stagna, & paludes spectant. Oceanus quatuor magnas insulas, seu continentes, atque innumeras insulas in se comprehendit; quapropter ejus prima divisio attenditur, penes continentes, videlicet in Atlanticum Pacificum, Hyperboreum, & Australem. Atlanticus ab atlanticis Africae montibus dictus, positus est inter littora occidentalia Africae, & orientalia Americae Pacificus, alias mare pacificum comprehendit ingens spatium, quod est inter littora Americae occidentalis, & littora orientalia Asiae Hyperboreus, seu mare glaciale diffunditur per littora terrae Septentrionalis. Australis denique expanditur circa littora terrae australis. Secunda Oceani divisio est in varios sinus, qui & si angusto orificio Oceano communicent, longo tamen intervallo intra continentes protenduntur. Horum maximus est mare Mediterraneum, quod ab ceano Atlantico per fretum Gaditanum erumpit, atque protenditur usque ad littora Syriae, & Palestinae.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 73","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/73"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 75","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/75"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}