{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 87","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/87.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Item si ex tubis subterraneis aqua marina ad fontes usque feretur, loca mari proxima fontibus potissimum scatere deberent, quippe quae majorem ex vicina aquae copiam acciperent contra vero loca a mari remotissima maxime omnium fontibus essent destituta, cum ad ea minorem aquae copiam pervenire necesse sit. Contrarium autem experientia nos docet, cum in locis mari vicinis, si depressiora sint, vix ulli occurrant fontes, atque ex remotissimis defluant flumina. Prob. tertia pars: primo ex eo, quod quo magis pluviae, & nives abundant, eo uberiores sunt fontes & e contra. Secundo ex Nili inundatione: Nilus quippe apud Aethyopes, & Abyssinos ortum habet in regno Gojam, qui ab aestivo solstitio ad Aequinoctium usque autumnale per Aegyptum exundat; ita ut pro majori suo incremento ibi annum reddat magis, vel minus fertilem; hujus autem inundationis causa est immensa aquarum copia, quae a medio circiter Julio ad Septembrem usque in Aethyopia, ubi tunc est hyems, continuo cadit. Ista porro aquarum inundatio non in Nilo solum, sed & in pluribus Indiae fluminibus, ut in Gange, Indo, aliisque occurrit. Innumeras affert experientias Valisnerius, ideo ipse consulatur. Obiic. 1. contra primam partem cum Aristot. Experientia constat exhis, quae observantur in fossis; & ideo aquileges appellantur, in quibus cernuntur guttulae e terrae poris extillantes, ex quibus fit exilissimus rivulus; sed illius aquae guttulae ex solo aere vi frigoris generantur; ergo &c. Resp. neg. min.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 85.5-8","label":"85.5 to 85.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/85.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/85.5"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 88","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/88"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}