{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 91","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 91","ref":"91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/91.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Maris salsedo non habetur a siccis exhalationibus, sed a particulis salinis per mare dispersis. Probatur prima pars. Quia pluvia, quae in mare decidit est dulcis, & omnis salsedinis maris expers; ergo nequit mari salsedinem praestare: prob. ant. quia sensu non percipitur salsa, & insuper quia, si salsedinem haberet, illam deponeret, dum in vase exciperetur; sal enim nabet gravitatem, consequenter deorsum tenderet; ergo Prob. 2. Si a siccis exhalationibus haberetur maris saliedo, halitus sicci e terra sursum elevati, vaporem salsum inducerent, etiam lacus, stagna, ipsiusque flumina? hoc experientia falsum esse comprobatur; ergo &c. prob. maj. quia etiam in fluviis adunantur siccae exhalationes, Probatur secunda pars. Aqua maris particulas salinas deponit; ergo illas habet: consequenter ab ipsis recipit salsedinem: prob. ant. Si aqua maris vi caioris elevetur in halembico, ita ut deinde vapores majorem eorum profusionem, prohibente capitello, colligant, illa aqua apparet omnis salsedinis expers, & si aqua distillata miscetur cum alia servescente in vase, relicta redditur salsa, sicut antea; ergo signum est in priori casu deposuisse particulas salinas; ergo &c. Objic. 1. Si a particulis salinis mare salsedinem acciperet, & fontes, & flumina haberent salsedinem, hoc est falsum; ergo prob. min. fontium, & fluminum origo per nos ex mari habetur; ergo Resp. neg. min. ad probationem neg. conseque, quia aqua transeundo per subterraneas vias relinquit particulas salinas, ut patet in Cisternis, quarum aquae purificantur a particulis terrenis per canales, per quos transeunt. Cont. byGoogle Cont. Si ista responsio esset bona, aqua maris Caspii non esset salsa, hoc est falsum; ergo &c. minor patet ex testimonio P. Fabri, & Rigordii Societ.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 90","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/90"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 92","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/92"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}