{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 92","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 92","ref":"92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/92.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Jesu, qui experientia per illud mare ad Wolge fluvii ostia navigans illius Maris salsedinem gustu probavit, & si hoc aliqui negant, adducti sunt ex eo, quod illius aquam circa alicujus fluminis ostia exploraverunt; major autem probatur. Aqua illa purificaretur per subterraneos meatus, quos dari supra diximus inter Caspium & Euxinum. Resp. neg. maj. ad probationem neg. antecedens; quia semitae Caspii, per quas communicat cum Fuxino, amplae sunt, & ideo aqua non potest per illas purificari a particulis salinis, imo una ex rationibus, quibus probatur Caspium communicare cum Euxino est, quia aquas salsas habet, quia illas recipit ab Euxino Objic. 2. Si maris salsedo attenderetur a particulis salinis, esset assignanda causa productiva illarum, atqui assignari non potest; ergo &c. Resp. neg. min. dicimus itaque particulas salinas ab initio conditas fuisse, & mari inditas, & insuper ne deficerent, ingentes maris moles, & integros montes Deus procreavit, ex quibus montibus sal devehitur in Mare; quapropter in insula Ormus est sal durus, & albus in tanta magnitudine, ut in ipsa sint multi putei dulces; pariter Varenius refert in mari multos reperiri scopulos salinos. Objic. 3. Si Maris salsedo a particulis salinis haberetur, esset aequalis in omnibus regionibus, sed salsedo Maris non est in omnibus regionibus aequalis, siquidem in Zona torrida aqua est salsior, & maxime sub aequatore quam in Zonis temperatis, & minime in Zonis frigidis; ergo &c. Resp. neg. maj. Major enim salsedo a multitudine particularum salinarum attenditur; in tantum enim in Zona torrida aqua est salsior, quia in Zona torrida continua fit particularum aquae dulcis exhalatio ob nimium calorem Solis, & ideo aqua, quae remanet fit falsior; salis enim particulae graviores sunt, & ideo cum aqua non elevantur; in Lonis autem frigidis non habetur aquae evaporatio, cum Sol per illas verticaliter non transeat, & ex illa parte in Mari fit summa aquarum dulcium accessio, & ideo ejus salsedo tempe ratur, imo totaliter deficeret, nisi motibus, quibus Mare sane jactatur in eas partes salsedinem deferret; hinc refert Boyle, Urinatores in Zona torrida ex fundo Maris detulisse Salis concreti grana, tanta est ibi salsedo!","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 91","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/91"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 93","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/93"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}