{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xvii","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xvii","ref":"xvii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xvii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xvii.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Terram olim fuisse solem, eamque ex primi elementi materia esse conflatam. II. Eandem per evaporatas particulas striatas obductam esse maculis, quae denique densiores factae eam totam instar crustae obtexerint, quo factum sit, ut Terra in corpus opacum degenerata, relicto proprio vortice, in nostrum descenderit. III. Atque sic centrum terrae continere subtilissimam materiam quam materiam maxime solida circumdet. Hinc Kircherus libr. de mundo subterranco in meditullio terrae constituit ignem, qui per diversas venas repat, ac exitum per caminos, quales sint Vessuvius, Aethna &c. quaerat. Burnettus in Theor. telluris hanc de terra fovet sententiam. I. Primae materiae particulas secundum leges motus circumgyratas effecisse, ut densiores ad centrum redigerentur. II. Reliquam materiam necessario in duos ordines abiisse, scilicet in liquidam gravem & liquidam volatilem. III. Liquorem gravem iterum fuisse duplicis generis, alium macrem, alium pinguem; ubi ex lege motus hic illi necessario supernataverit IV. Cum autem liquor volatilis quem vocat aerem, multis adhuc crassioribus particulis constaret, vi legum motus illae non potuerint non in supernatantem aquae liquorem pinguem decidere ac ex mixtione mutua conficere lutum, scilicet terram limosam, quae massae aqueae obducta confecerit superficiem, & orbem habitabilem; Hic proinde fuerit aequalis sine montibus, & vallibus, quemque subjacens aqua reddiderit maxime fertilem. V. Primigeneae hujus telluris situm initio rectum ad solem fuisse, & ideo in zonis extra eclipticam perpetuum ver, nisi quod in polis collecti vapores deciderint, ac rivulos quosdam per terrae superficiem manantes produxerint. Hinc Auctor in terra primigenea nec imbres, nec nubes, nec ventos, nec pridem fuisse sibi imaginatur. VI. Hinc VI. Hanc de terra primigenea hypothesin Auctor ex nonnullis Scripturae dictis Psal. 136. v. 5. Prov. VIII. 27. stabilire voluit, indeque deducit 1. quod diluvium factum sit per scissionem superficiei, qua abyssus aquarum reclusus fuerit, quoniam alias ad terram submergendam octo Oceani non suffecissent. Job XXXVIII. 8. 2. quod montes, insulae, ac irregularis praesentis terrae forma a fracto exteriore in diluvio cortice provenerint, quandoquidem inordinata haec telluris dispositio effectus artis esse nequeat. 3.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xvi","label":"PARS SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xvi"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xviii","label":"PARS SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xviii"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}