{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xx","citation":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xx","ref":"xx","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xx","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xx","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xx.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Ex Poli elevatione, etenim versus septemtrionem semper crescit Poli elevatio ita, ut si quis pergat verius septemtrionem quindecim Milliarium Germanicorum spatio crescit elevatio Poli gradum unum; si vero triginta millia &c. duos gradus, sed hoc evenire non posset, nisi terra esset rotunda, ergo &c. major apud Geogruphos est evidentissima, & min. in tractatu ae Astronomia constabit. Prob. 2. Dum quis appropinquat Polo plures Stellas antea occultas conspicit, quod etiam contingit Navigantibus versus Polum Antarcticum, sed si terra est set quadrata omnes Stellae utriusque Poli, vel saltem in eodem Polo viderentur, & essent aequaliter elevatae, tandem si Terra esset Quadrata, Stella, quae capiti nostro corresponderet, videretur major, sed hoc est falsum, ut experientia videmus, ergo &c. Prob. 3. In Eclypsi Lunae Terra, quae interponitur inter Solem, & Lunam causat umbram conicam, & sphaericam ut in Optica, sed nisi Terra esset rotunda non posset causare in Luna umbram sphaericam, ergo &c. min. patet quia umbra accipit figuram Corporis; & ita: vel quadrata &c. ergo &c. posset tamen pluribus aliis rationibus demonstrari, tam physicis, quam moralibus, & tandem experientia, & attestatione Americi Vesputii; Magellanici, & aliorum qui totum Terrarum Orbem peragrarunt, & denique ex Ortu, & Occasu Solis, una enim hora sol citius habitantibus quindecim gradibus prope Orientem, & tardius una hora illis, qui degunt quindecim gradibus versus Occidentem oritur Objic. 1. In Terra multae sunt asperitates ergo non est rotunda: prob. cons. corpus rotundum, & sphaericum debet esse omni asperitate destitutum, ergo si Terra &c. Resp. nego conseque ad app. dist. antecedens.","prev":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xix-2","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xix-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xix-2"},"next":{"citation":"Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xxi","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xxi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/xxi"},"credit":{"text":"Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis","quality":"ocr"}}