{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina quadragesimalia 11","citation":"Anonymus, Carmina quadragesimalia 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/carmina-quadragesimalia/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/carmina-quadragesimalia/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/carmina-quadragesimalia/11.md","author":{"name":"Anonymus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5"},"work":{"title":"Carmina quadragesimalia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/carmina-quadragesimalia","urn":null},"verse":false,"words":414,"text":"Vina bibit Phyllis, dapibusque epulatur opimis? Sunt sua dilectae fercula lauta cani. At canis in lecto nonnunquam peccat; & eheu! Interdum digitos improba mordet herae. Cum dominae obsequitur, ratio dubitamus an insit; Cum dominam laedit, novimus esse feram. An Quantitas sit divisibilis in Infinitum? Affirmatur. QUERCUS quae tutam tibi, Carole, praebuit umbram Aeternum a salvo principe nomen habet. Quilibet antiquo jactat de stipite palmam Lucus, & ostentat fragmina quaeque domus. Hinc tusse avulsos tibi continet, Aelia, dentes Arcula, & hinc fucos altera, Phylli, tuos: Hinc bene tornato cineres compescere ligno Gaudet, fumantes cui placuere tubi. Roboribus ne parce tuis jam nobilis Haeres; Semper quae ratibus suppetat, arbor erit. Ni sylva Angligenas, sylvam ni deficit ilex, Divisa aeternum regia quercus erit. An detur Augmentatio & Diminutio in rebus? Affirmatur. INtentus ludo sibi quaerens undique risum, En! propero cursu Phyllida Thyrsis adit. Auribus haec avidis, inquit, bibe, quae tibi tradam: Affero virgineis nuntia laeta choris: Quae* parvi ante alias spatium contractius oris Jactat, erit binis virgo beata viris. Continuo Phyllis sua contrahit ora, susurrat, Verba crepat tenui dimidiata sono: Quot sponsos habeat patulo magis ore puella? Huic dabitur sponsis nubere lege tribus. Nunc patulis distendit hiantia rictibus ora Phyllis, quid? dabitur nubere lege tribus? Immo age; vel parvis faveat lex aequa, vel amplis 3 Apta satis legi cuilibet ora geram. * Vid. Dr. Kingis Miscellanies. An Coelum agat in Inferiora? Affirmatur. *Ncoluit, fidus narret si vera * Machaon, Celtiacas olim foemina mira plagas. Incertum quoties Phoebe variaverat orbem, Consuerat vultus haec variare suos. Illa ubi plena nitet radiis obnoxia Solis, Enitet haec vultu conspicienda pari. Lux pariter fulgens, pariter decrescit utrique; Illa suos vultus contrahit, illa suos. Nil opus, Astrologis; adsit modo foemina; Galli Hinc poterunt cursus, Cynthia, scire tuos. Meadus de Imperio Solis & Lunae. An Aër sit calidus? Affirmatur. Orridus in jaculis arcum sibi sumit Acestes, Itque per aerias missa sagitta vias: Protinus in coelo pennata exarsit arundo, Splendoremque rubens concipit aethra novum. Quis negat accensam mansisse sub aethere flammam? Accepit jaculum, reddidit aura facem. An Forma det esse Rei? Affirmatur. QUM celebrant Proceres Italo de more choreas, Et sumit formas ludicra turba novas; Nobilis hic latitat servi sub veste, pedesque Aulicus indocili rusticitate movet. Hic tenet in gremio simulatus Phyllida pastor; Hic Rex fictitius sceptra tremenda gerit. Hic saltat juvenis quondam, nunc foemina Caeneus; Deperit ignotum ficta puella procum. Moschusque & Suecus conjuncti parce feruntur, Et coit in mixto Turca Scotusque choro. Quid non forma potest? Turcam, Suecumque Scotumque Regem, Pastorem, Phyllida, Larva facit. An omne vivens, quamdiu vivat, nutriatur? Affirmatur.","prev":{"citation":"Carmina quadragesimalia 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/carmina-quadragesimalia/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/carmina-quadragesimalia/10"},"next":{"citation":"Carmina quadragesimalia 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/carmina-quadragesimalia/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/carmina-quadragesimalia/16"},"credit":{"text":"Anonymus, Carmina quadragesimalia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}