{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina in codicibus scripta 15.129-162","citation":"Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 15.129-162","ref":"15.129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/15.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/15.129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/15.129.md","author":{"name":"Anthologia Latina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina"},"work":{"title":"Carmina in codicibus scripta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta","urn":null},"verse":true,"words":234,"text":"Hanc sine me spem ferre tui, audentior ibo.\nIussa mori feror ingenti circumdata nocte.\nHaec sunt, quae nostra liceat te uoce moneri.\nI decus i nostrum, melioribus utere fatis\".\nHaec effata silet, pallor simul occupat ora.\nNam quia nec fato nabat iam frigida cumba,\nSed misera ante diem, matrum de more locuta,\nMulta patri mandata dabat, solatia luctus:\nInterea dulces pendent <circum> oscula nati;\nIlla manu moriens umeros dextramque tenebat\nAmborum et uultum. Lacrimis ingressus obortis:\n\"O dolor atque decus magnum, sanctissima coniunx,\nTu lacrimis euicta meis! Per sidera iuro,\nPer superos, haerent infixi pectore uultus\nVerbaque; per caeli iucundum lumen et auras,\nDum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus,\nOblitus natorum; manet alta mente repostum;\nQuisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,\nSeruati facimus. Semper celebrabere donis,\nEt cum frigida mors anima seduxerit artus,\nIpse tibi ad tua templa feram sollemnia dona,\nCui tantum de te licuit. Neque enim ipsa feretur\nFama leuis, tantiue abolescet gratia facti.\nFuneris heu tibi causa fui! Quas dicere grates,\nQuasue referre parem fati sortisque futurae?\nAeternam moriens famam tam certa tulisti;\nContra ego uiuendo uici mea fata superstes\nMorte tua uiuens\". Media inter talia uerba\n\"Non lacrimis hoc tempus\" ait Cyllenia proles.\n\"Adceleremus!\" - ait - \"nos flendo ducimus horas\".\nRegina ut tectis uenientem conspicit hostem,\nAgnoscit lacrimans sua nunc promissa reposci;\n\"Tempus!\" - ait - \"deus, ecce deus!\", cui talia fanti\nDilapsus calor atque in uentos uita recessit.","prev":{"citation":"Carmina in codicibus scripta 15.88-128","label":"Lines 15.88-15.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/15.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/15.88"},"next":{"citation":"Carmina in codicibus scripta 16.1-42","label":"Lines 16.1-16.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/16.1"},"credit":{"text":"Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002","quality":"proofread"}}