{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina in codicibus scripta 21.178-220","citation":"Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 21.178-220","ref":"21.178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/21.178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/21.178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/21.178.md","author":{"name":"Anthologia Latina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina"},"work":{"title":"Carmina in codicibus scripta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"An non sunt isti, quorum de nomine multi,\nducere concessis dum nolunt artibus aeuum,\ncaedibus infamant siluas et crimine cauto\ninsidias tendunt domibus gregibusque rapinas?\nIn quibus haut ulla est caro de sanguine cura;\npactas temporibus uendunt in proelia mortes.\nAn uobis mirum est, furtum quod fecerit ille,\nsanguinis et uitae pretium cui extinguit honorem?\nNunc age, si ueris tractauimus undique causis,\npauperis esse nefas, quidquid peccatur in orbe,\nquod superest, positis iam rebus ab ordine primo\nan uindex sceleris sit raptor <et ipse>, uidendum est.\nNeptuni e templo uotiuum perdimus aurum.\nHeu male cum diris altaria iuncta metallis!\nQui primus templis aurum dedit omine diro,\nis causa scelerum primus fuit. Omne paratas\nin facinus mentes hominum succendier auro\nnon scierat? Rectis semper contraria rebus\nfulua metallorum est rabies; haec proelia miscet,\nhaec castos uendit thalamos, haec polluit aras.\nMille nocendi artes. Volumus si uisere priscos,\ndicite, quod facinus commissum non sit ob aurum.\nAuro ardet Glauce, Danae corrumpitur auro,\nauro emitur Pluton, Phlegethon transcenditur auro,\nproditur Amphiaraus atque Hector uenditur auro;\nhoc Medea maga est, serpens uigil, exul Iason,\nhoc Mida ieiunus, Paris ultus, †naufragus Helles,\nhoc †sapiens Furia, Venus inuida, Iuno cruenta,\nHippomenes cursu uelox, hoc tarda Atalante est.\nAurum quod nigris Pactolus miscet harenis,\nquod condit tellus, tristis quod celat Auernus,\nquod ferrum intundit, liquidus quod conficit ignis,\nquod furor exposcit demens, quod praelia †saeua,\nquod raptum queritur coluber, quod Punica uirgo\namissum plangit, Tyria damnandus in aula\nPygmalion caeso quod perdit fraude Sichaeo,\nquod tutum nec templa tenent nec pauperis ardor.\n'Qui raperet, donum templis non redderet' inquit.\nSentio, quas nobis subrepto praeparet auro\ncallidus ambages: templorum abscondere furem\ncultoris temptat donis et diuite censu\npauperiem foedam scelerum causamque malorum\nexcusat largus; nos autem insistimus inde.","prev":{"citation":"Carmina in codicibus scripta 21.133-177","label":"Lines 21.133-21.177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/21.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/21.133"},"next":{"citation":"Carmina in codicibus scripta 21.221-261","label":"Lines 21.221-21.261","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/21.221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/21.221"},"credit":{"text":"Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002","quality":"proofread"}}