{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina in codicibus scripta 485.157-186","citation":"Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 485.157-186","ref":"485.157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/485.157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/485.157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/485.157.md","author":{"name":"Anthologia Latina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina"},"work":{"title":"Carmina in codicibus scripta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta","urn":null},"verse":true,"words":218,"text":"Esse reuersio et in prosa solet, ut fit in istis:\n\"Pauxillam ob culpam\"; \"male quod uult\"; \"praecipiti in re\";\nTroianos facit ire ut diuus Homerus \"aues ut\".\nTranscensus porro est, cum intersita pendula claudo.\n\"Atque ego, quod negat hic + uiuis +, ius eripit omne,\nfas abolet, laedit leges, haec omnia mitto\".\nExaduersio fit, minimis si maxima monstres.\n\"Non parua est res, qua de agitur\" pro \"maxima res est\",\nut dictust Aiax \"non infortissimus Graium\".\nNexum est, si uarias res uno nectimus uerbo.\n\"Oebalon ense ferit, Lycon hasta, Pedason arcu\".\nNam medio \"ferit\" et fini pote principioque.\nSi uerbum uarie mutes, uariatio fiet.\n\"Quis nos propter te dilexit? Quando aliquem tu\niunxisti? Quas res gessisti? Cur ita abundas?\".\nFit mutatio multimodis. \"Bello Africa flagrat\",\nAfros cum dicas bellare, et tempora quando\net casus numerosque figurando uariamus.\nFit defectio, cum uerbum, quod subtraho grate,\ndefit. \"Curat enim nemo nec corrigit hanc rem,\nsed culpat\". Quippe hic \"quisquam\" subtraximus grate.\nExuperatio fit, quom causa appono decoris\nquod uacat, ut \"quarta uix demum exponimur hora\",\n\"saucius ille leo\", quia \"uix\" pote tollere et \"ille\".\nEst autem circum illa locutio: \"bucera saecla\"\n\"Fac discas\" pro \"disce\", et pro \"dic\" \"dice loquendo\".\nSi plenum cumules, adsignificatio fiet.\nVt: \"mihi non placet hoc animo\". Quippe <hoc> \"animo\" aufer\net nihilo minus est plenum; uerum auxerit illud.","prev":{"citation":"Carmina in codicibus scripta 485.116-156","label":"Lines 485.116-485.156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/485.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/485.116"},"next":{"citation":"Carmina in codicibus scripta 485b","label":"Poem 485b","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/485b","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/485b"},"credit":{"text":"Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002","quality":"proofread"}}