{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina in codicibus scripta 486.1-44","citation":"Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 486.1-44","ref":"486.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/486.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/486.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/486.1.md","author":{"name":"Anthologia Latina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina"},"work":{"title":"Carmina in codicibus scripta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta","urn":null},"verse":true,"words":301,"text":"Pondera Paeoniis ueterum memorata libellis\nNosse iuuat. pondus rebus natura locauit\nCorporeis: elementa suum regit omnia pondus.\nPondere terra manet: uacuus quoque ponderis aether\nIndefessa rapit uoluentis sidera mundi.\nOrdiar a minimis, post haec maiora sequentur.\nNam maius nihil est aliud quam multa minora.\nSemioboli duplum est obolus, quem pondere duplo\nGramma uocant, scriplum nostri dixere priores.\nSemina sex alii siliquis latitantia curuis\nAttribuunt scriplo, lentis uel grana bis octo,\nAut totidem speltas numerant tristesue lupinos\nBis duo; sed si par generatim his pondus inesset,\nSeruarent eadem diuersae pondera gentes.\nNunc uariant: etenim cuncta haec non foedere certo\nNaturae, sed lege ualent hominumque repertis.\nScripla tria dragmam uocitant, quo pondere doctis\nArgenti facilis signatur nummus Athenis;\nOlceque a dragma non re sed nomine differt.\nDragmam si gemines, erit is quem dicier audis\nSicilicum: dragmae scriplum si adiecero, fiet\nSextula quae fertur; nam sex his uncia constat.\nSextula cum dupla est, ueteres dixere duellam.\nVncia fit dragmis bis quattuor; unde putandum\nGrammata dicta, quod haec uiginti et quattuor in se\nVncia habet: tot enim formis uox nostra notatur,\nHoris quot mundus peragit noctemque diemque.\nVnciaque in libra pars est quae mensis in anno.\nHaec magno Latio libra est gentique togatae:\nAttica nam minor est: ter quinque hanc denique dragmis\nEt ter uicenis tradunt explerier unam.\nAccipe praeterea, paruo quam nomine Grai\nMnam uocitant nostrique minam dixere priores.\nCentum hae sunt dragmae; quod si decerpseris illis\nQuattuor, efficies hanc nostram denique libram;\nAttica quae fiet, si quartam dempseris unam.\nCecropium superest post haec uocitare talentum\nSexaginta minas, seu uis, sex milia dragmas,\nQuod summum doctis perhibetur pondus Athenis;\nNam nihil his oboloue minus maiusue talento.\nNunc dicam, solidae quae sit diuisio librae\nSiue assis (nam sic legum dixere periti),\nEx quo quod soli capimus perhibemur habere,\nDicimur aut partis domini pro partibus huius.","prev":{"citation":"Carmina in codicibus scripta 485b","label":"Poem 485b","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/485b","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/485b"},"next":{"citation":"Carmina in codicibus scripta 486.45-85","label":"Lines 486.45-486.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/486.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/486.45"},"credit":{"text":"Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002","quality":"proofread"}}