{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina in codicibus scripta 931.91-132","citation":"Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 931.91-132","ref":"931.91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/931.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/931.91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/931.91.md","author":{"name":"Anthologia Latina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina"},"work":{"title":"Carmina in codicibus scripta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Saepe mihi dixit Paeligni Musa poetae,\nNunc ego mutata quod uice dico tibi.\nCredite, quis fidum Fortuna uidetur asylum:\nNon erit haec uobis, non fuit illa mihi.\nPendet ab axe suo uitae uariabilis ordo,\nNulla sui certa est hora nec ulla fuit,\nCumque nihil possit longi fuga mobilis aeui,\nSe tamen hac semper mobilitate fugit.\nSed uitam incertam sequitur miserabile letum,\nHumanas inter sola ea certa uia est.\nStultus et indoctus qui, cum non nesciat, illo\nEximi ab innumeris tempora lassa malis,\nHoc tamen extremo timet et fugit undique nisu,\nQuod sequitur fortem quod timidumque premit.\n\"Vita tamen dulcis.\" quid si magis altera restat?\n\"Mors grauis.\" an scimus non grauiore premi?\nAltior at miseris cura est, dolor ossibus haeret.\nVerba cadunt pulcre, pectora maeror edit.\nSic ego qui medicas aliis dare molior herbas,\nNullius credam uulnera nostra manu.\nVna sed in cunctis data sunt solatia curis,\nSustineant lapso quae mihi membra pede.\nNulla, licet tenuis linquat spiramina uitae,\nAbsque interuallo sors truculenta fuit,\nNempe quia est miseris aliquod quoque numen amicum;\nQui patitur, nullis spernitur ille deis.\nVenit ubi ad summum, non progressura ruina est,\nSed stetit et retro est uiribus acta suis.\nIpsa quoque e bustis extollier ossa uidemus,\nCum patria coluit relligione nepos.\nDiruta murali tormento saxa feruntur:\nErigit his alio moenia Marte labor.\nInfelix quisquis nocet infelicibus umquam,\nHic meruit nullo tristia fine pati.\nOmne quod hic cernis, tenuis modo corporis umbra est;\nVix macie exesis artubus ossa traho.\nRarus aperta mouet procul internodia poples,\nConsedit genubus tractus ab ore tremor.\nSordibus et multo similis squalore sepultis\nVix inter uiuos larua uidenda uagor\nNon tamen hoc hostes, non hoc mala numina possint,\nVt ualeat pronum nox pepulisse caput.","prev":{"citation":"Carmina in codicibus scripta 931.45-90","label":"Lines 931.45-931.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/931.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/931.45"},"next":{"citation":"Carmina in codicibus scripta 931.133-144","label":"Lines 931.133-931.144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/931.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/931.133"},"credit":{"text":"Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002","quality":"proofread"}}