{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmologia 61","citation":"Antoine Mizauld, Cosmologia 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/61.md","author":{"name":"Antoine Mizauld","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld"},"work":{"title":"Cosmologia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Non facies, sed, vt est par, vicena atque quaterna: Quae horas bissenas ex Aequatore reportant. Haec quantò propiùs veniunt ad vtrunque polorum Tantò crede minora: quòd hîc se sphaera coarctet. Ac ibi sint tractus breuiores, atque minores, Quam sub cyclo aequante dies, vel non procul illinc. Ob medium, ad quod quae accedunt maiora videntur Si quotnam gradibus nunc à se climata distant, Atque paralleli, vel ab Aequatore, reposcis, Te ad libros mittam in quibus haec traduntur ad vnguem. Aut ad praeclarum doctorem, perfacilémque: Nam sunt quae hic scribi nequeunt, contenta doceri Locorum longitudines quomodo constituCAP. VI. endae, & distinguendae. HIc ego te nolim demum nescire, quòd vna Linea, quae terras Fortunae excurrit, ab axe Arctoo surgens, & in illum deinde (sed ipso Dissecto in geminas partes Aequante) recurrens Per coelum Antipodum, quo tractu Sol venit ad nos, Primum constituit, formátque μεστήμβριον: à quo Emanare solet distantia longa locorum, Exortum versus properando, tramite recto. Plura clima ta ponenda esse, quàm septem. Climata esse versus po los minora, quam ad Aequatorem, vt atiam paral lelos, Libros vna cum doctore, multa supplere po, se quae scribi nequeunt. Meridianorum qui longitudines lo corum constituunt ra tio et origoProprius et patrius cuiusque loci meridianus Latitudines locorum me surari per parallelos ductos ab aequatore ad alterutrum polorum. Quindecim gradus coeli, mensurari hora vna in terra. Sic per vtrunque polum quae transit linea quaeuis, Pérque loci punctum, qui Zenith dicitur, illa Hìc proprium cuiuis, verumque μισῦμβριον adfert, Quem patrium agnoscit telluris quaelibet ora: Vt praecedenti libro monstrare studebam.","prev":{"citation":"Cosmologia 60","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/60"},"next":{"citation":"Cosmologia 62","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/62"},"credit":{"text":"Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}