{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundi sphaera 44","citation":"Antoine Mizauld, De mundi sphaera 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/44.md","author":{"name":"Antoine Mizauld","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld"},"work":{"title":"De mundi sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Vel, quia cum AEquante, obliquos, ipsisque Coluris, Anglos componit, de Sphaerae corpore notos. Vel, quòd, vt AEquator, passu non scandit eodem Namque eius partes, varie ascenduntque, caduntque. Nunc obliquè, aliâs rectè, lenteque, repentè Nonnunquam: vt Sphaerae praebet positusque, situsque. Causas (si quae sunt reliquae) monstrare studebo Mensibus hinc paucis, scripto hisce volumine rebus. Tu tamen interea disces, quòd semper ab ipso Hoc cyclo, errantum & fixarum quaerimus ortus, Necnon occasus: & eorum tempora quaeque Cui dat principium de Signis Laniger vnus: (Si mihi principium cyclo concedis inesse) Est etiam motus proprij mensura πλαικτων Quorum quaeque loca, vt fixarum, monstrat ad vngue. Et quàm lata via & queis partibus adsi eclipsis. Caetera quae dici possent: & quae sibi iustè Signifer ascribit, proprio tradam tibi libro, Vt dixi, modò vitam nobis numina seruent. dibzy G Google Zodiacum circulum obliZodiacum in 12. partes sequum esse, ac latum: adhaec cundum longitudinem distriterram ambire. bui, per quas errat Planetae. a Positus Zodiaci, & ecliptiq. Zodiaci, & item mundi, pocae in coelo, cum limitibus li, & axes: cum partium eorundem. distributione. DCLXIVDI go. Aequinoctialis circuli, seu Aequatoris, descriptio, vsus, natura, & situs. SIgniferum AEquator rectus secat: inque priori Lanigeri, Libraeque gradu, lucem aequat, & Vmbras, In media coeli & mundi regione locatus: Qui fermè à Cancro vicenis, atque quaternis Particulis procul est, totidem simul à Capricorno. Parte ab vtraque videns axem: ex quo diuidit omne In tractus geminos coelum, Notium, Boreumque: Necnon Signiferum totum: sub quo hospite, Phoebus","prev":{"citation":"De mundi sphaera 41","label":"BOFINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/41"},"next":{"citation":"De mundi sphaera 46","label":"BOFINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/46"},"credit":{"text":"Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera","quality":"ocr"}}