{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundi sphaera 65-2","citation":"Antoine Mizauld, De mundi sphaera 65-2","ref":"65-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/65-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/65-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/65-2.md","author":{"name":"Antoine Mizauld","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld"},"work":{"title":"De mundi sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"Quod globus, atque tumor terrae praestare videtur Ad sensum mutans Sphaerae positum, atque polorum. o. Quid Sphaera recta, & quinam propriè sub ea habitare dicantur. Adhaec, cur ita appelletur. Visquis vtrumque polum prospectat rite locati In Finitoris labro, censetur habere Is rectam Sphaeram: estque sub Aequatore repostus: Qui hic sphaeralem anglum cum Finitore figurat Et rectum: quae res Sphaerae rectae dare nomen Iure potest: sub qua qui diuersantur, apertum c. i. dibzy G Google Vndique habent coelum: ac illic numerantque videntque Surgentes stellas omneis, omneisque cadentes. Addo, quòd hic adsunt anno Aequidialia toto, Bisque tenent Solem summum, bis habent capitalem: Vmbrarumque gerunt quinas ex ordine formas. Non desunt etiam qui rectam dicere malint: In qua verticibus polus imminet, atque locatur Ad perpendiculum: necnon Aequator habetur Pro Finitore: estque illic reuolutio tota Anni labentis clausa vna nocte, dieque. Verum erecta mihi haec potiùs quàm recta putatur. Rectam alij censent meritò debere vocari: Quòd Finitori incumbant axisque, polique Ad rectum positum: & cum Aequante μεσήμβριος anglu Constituat rectum, & sphaeralem, verticis ipso In puncto rectè: quod Sphaerae non habet vllus, (Hunc praeter) positus: veluti res ipsa docebit. Sphaerae rectae, & Horizontis recti pictura: adiectis coelorum circulis,","prev":{"citation":"De mundi sphaera 65","label":"POLVSAAECTIGV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/65"},"next":{"citation":"De mundi sphaera 66","label":"PORITEORO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/66"},"credit":{"text":"Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera","quality":"ocr"}}