{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter Buda Hadrianopolim 1-4","citation":"Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim 1-4","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/1.md","author":{"name":"Antun Vrančić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic"},"work":{"title":"Iter Buda Hadrianopolim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"XVIIII. et XXI. Julii a passa budensi auditi, nobis se humanissimum exhibuit, et non solum nobiscum familiariter sed et civiliter praeter omnem suae gentis morem colloquutus est. Nec mirum. Dicebatur enim litteras didicisse. Quaecunque autem apud eum voluimus, pro voto gessimus. De conjuratis tantum Petrovii nonnihil laboravimus, quibus clam auxilia ex Temesvaro, Zegedino et Szolnoko in Isabellae reginae gratiam suppeditabat, quod expresse agebat contra inducias. Eo tamen diversis modis avocato ab hujusmodi tumultibus, induximus tandem ut polliceretur, se nihil praecipitaturum, antequam nos Constantinopolim veniremus. Daturum etiam se ad Petrovium litteras, qui ex Munkach dicebatur jam cum aliquibus copiis adventare Varadinum versus, ut interim conquiesceret, et a suo principe expectaret, quid facto vellet. Cavit tamen studio et conatu diligenti, ne Stephanum Dobo novum vaivodam rex noster mitteret in Transsylvaniam cum exercitu, sed Andream Bathoreum, qui jam annum vaivodam eo fungebatur, ibidem confirmaret. A cogendo autem exercitu contra Petrovium et ejus conjuratos, quem cogere magna fama ferebatur, desineret omnino, quia si pergeret in hoc conatu rex, nec ipse, scilicet passa, amicos principis sui (non) esset deserturus. Haec XXV. ejusdem mensis per veredarios regi nunciata, passa nos perofficiose salutato, navibus grandioribus vecti IIII. et comitati VI. naszadis classiario milite instructis tutelae causa, movimus e Sicambria, Budamque ac Pestum praeternavigantes, utraque ex urbe magno bombardarum fragore honoris ergo prosequuti, ea ipsa die ad oppidum Räzkevi V. milliaribus pannonicis a Buda distans pervenimus, ibique noctem insequentem exegimus. Die XXVI. naves ingressi, tribus horis ante lucanum tempus, primo noctis crepusculo Tolnam venimus, quod oppidum a Räzkevi XII. disjungitur milliaribus. Nec alium insignem aut nominatu dignum locum ripis Danubii imminentem in eo tractu vidimus, quam oppidum Pacchos, vinetis tantummodo circumdatum, et III. ad Tolnam milliaribus nostris pertinens.","prev":null,"next":{"citation":"Iter Buda Hadrianopolim 5-14","label":"5 to 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/5"},"credit":{"text":"Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml","quality":"ocr"}}