{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter Buda Hadrianopolim 45-47","citation":"Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim 45-47","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/45.md","author":{"name":"Antun Vrančić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic"},"work":{"title":"Iter Buda Hadrianopolim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Hoc pergentes tractu, Turcas quosdam assequimur, qui equos ac mulos plenis hominum corbibus pellebant oneratos, parsque eorum, qui gestabantur in hunc modum, persona linei panni habebant tectas facies, pars vero apertas. Quae res etiam mihi praebuit causam quaestionis. Novitas enim ejusmodi in solo tam a nostro alieno monstri cujuspiam fecerat speciem. Quid inquam sibi velint personae Dionysiales? quid ea hominibus jumenta onerata? Mercatores ne sint an furtivi aliqui? Responsum est, onera captivos esse, caeterum qui persona tegebantur, juniorum et nobiliorum notare conditionem, quibus caveretur ne solis ardore ac pulverum injuria facies illorum laedantur, et si qui forte fuissent suffurati e propinquis locis, ne agnoscantur. Reliquos mercatores esse, et alios ex ultima venisse Thracia, alios ex Asia, tamquam extime ad confinia prodire consuesse, ut captivos ex copia vilius emant, carius in patria vendituri. Horrendum profecto et lamentabile fuit spectaculum, videre hominem venalem ut pecus et tractari tam viliter. E Livada pago egressi die III. mensis memorati, moxque sylvam emensi non impendio magnam, quam supra Lomnizam vocitari dixeram, in tertio circiter milliario pervenimus ad vadum amnis Moravae, Derventh a monte cui subjacet, vocatum, quo et vicinus pagus nomine nuncupatur, eaque sylva etsi brevis et non adeo densa sit, latronum tamen insidiis infamis est. Ubi autem fluvium coepissemus trajicere, alii Turcae occurrunt, inter quos unus erat caeteris habitu, vestituque amplior, et eos quinque Aegyptii, quos nunc Ciganos sive Cinganos appellamus, una eadem catena collo vincti et ordine tracti sequebantur, lamentabiles voces edentes et egestatem excusantes. Quaesivi tum, ii quinam forent et quae causa catenarum? Retulere, exactores esse tributorum, quae tam ex pecuniis, quam quae ex impuberibus proveniunt. Exhorrui nefarias decumas et contumeliam. Didici tunc, morem fuisse olim, quinto quoque anno hoc impuberum tributum legere.","prev":{"citation":"Iter Buda Hadrianopolim 43-44","label":"43 to 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/43"},"next":{"citation":"Iter Buda Hadrianopolim 48-60","label":"48 to 60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/48"},"credit":{"text":"Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml","quality":"ocr"}}